Charter Document - 05390078

Charter Document - 05390078


Charter Number: 05390078
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1067
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Quicumque hac caduca et fragili detinentur vita oportet ut semper habeant pre oculis discussionem judicii Dei omnipotentis et agant dum licet ne in ipsius judicio inveniantur in sinistra parte cum reprobis maxime quidem illos quos Dei providentia super alios extulit qui quanto ditiores et sublimiores sunt ceteris tanto ad bona opera exequenda et ad justa promptiores esse debent judicia que omnia perpendentes et secum sedulo pertractantes Richardus Normannorum dux et Robertus frater ejus pro redemptione et salute animarum suarum et antecessorum suorum contulerunt Deo et sancto Benedicto ecclesiam sancti Jacobi que in confinio Normannie et Britannie sita est cum terra et aqua eidem ecclesie pertinenti Circa eamdem vero ecclesiam ego Willelmus successor eorum dux Normannorum et per Dei misericordiam Anglorum rex effectus bellis ingruentibus ob mee terre defensionem cum locus magis idoneus ad id videretur castellum extruxi Quo facto multa illi que non pertinebant attribui videlicet leugam cum sanguine et teloneo et mercatum de cruce pro quo Ranulfo abbati et monachis de sancto Michaele commutationem et cambium dedi et nundinas duas et pedaticum tria stagna construxi et homines illos qui pro voluntate sua ibi manebant stabiles esse feci Videntes autem monachi sancti Benedicti locum per me Deo juvante melioratum adierunt meam presentiam communi consilio capituli sancti Benedicti Hugo abbas et ceteri complures orantes et humiliter deprecantes ut medietatem eorum que loco supradicto addideram illis donarem eo pacto ut et ipsi me in medietatem suam colligerent excepta ecclesia et oblationibus ad eamdem ecclesiam pertinentibus que ipsorum erant et sunt Ego vero petitioni eorum libenter adquievi Distinctio autem rerum inter nos talis fuit medietatem totius castri scilicet ex molendinis ex furnis ex teloneis ex pedaticis ex nundinis ex mercatis ex omnibus justitiis sive ex omnibus reditibus et consuetudinibus que ex ipso castro vel ex adjacentiis ejus accipiuntur et de omnibus ad hec pertinentibus que ibi meliorabuntur medietatem mihi retinui et medietatem illis dedi ita ut ab hac die et deinceps perpetuo in jure et dominatione sit sancti Benedicti et fratrum Floriacensis cenobii De stagnis vero tribus que ibi feci piscationem superioris mihi retinui piscationem autem medii stagni totam illis concessi piscationem quoque tertii inferioris mihi dimidiam reservavi et dimidiam illis dedi De ministris vere hoc decrevimus ut ministri sancti Benedicti mihi fidelitatem faciant et mei ministri fidelitatem faciant sancto Benedicto et monachis et quoniam pro hoc facto magis querebam et desiderabam remunerationem anime quam corporis hoc mihi spoponderunt et hoc ab eis munus exegi ut unaquaque hebdomada pro salute et incolumitate mea et uxoris mee et filiorum nostrorum et pro remedio animarum predecessorum ac successorum meorum missam unam celebrent et unum monachum vice mea et loco in monasterio sancti Benedicti habeant et semper unum pauperem pascant orationes quoque et eleemosynas et beneficia et in vita et post obitum mihi polliciti sunt et pacti non solum in monasterio sancti Benedicti sed et in cenobiis et cellis sibi appenditiis et hoc concesserunt mihi communi consilio abbas et omnes monachi Et ut hoc firmum atque inconvulsum permaneat signo annotationis mee subterfirmavi uxoris quoque mee ac filiorum nostrorum astipulatione firmari feci S Willelmi regis Anglorum et ducis Nortmannorum S Mathildis conjugis sue S Roberti filii sui Normannorum comitis S Richardi filii sui Signum Hugonis de Gornaio Signum Giraldi de Novomercato Signum Stigandi dapiferi Signum Henrici de Ferreris Signum Rodulfi de Rodel S Gisleberti Mammoht Signum Rainaldi junioris capellani Signum Hilgerii Actum publice apud Redolium super Auduram fluvium mense aprili anno ab incarnatione Domini MLXVII regnante Philippo rege anno VII