Charter Document - 05390077
Charter Number: | 05390077 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1067 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Philippus Dei gratia Francorum rex [] beneficia omnium sanctorum indiscussa preterire nolentes notum facimus universis sancte matris ecclesie fidelibus tam presentibus quam futuris quod Guido penitentia ductus contra Deum et contra sanctum Benedictum recognovit se errasse penitus cujus humilitatem agnoscentes abbas et monachi Floriacenses pro amore mei quidquid inde forisfecerit dimiserunt ei Querebat autem consuetudines in terra sancti Benedicti [] quas dimisit [] Precepimus equidem omni conventui tam episcoporum quam procerum necnon et principum ut hanc cartulam confirmarent impositis notis suorum nominum Hoc autem ut ratum sit [] confirmavi et sigillo nostre majestatis corroborare precepi Nomina autem eorum qui affuerunt infra scripta sunt Signum Philippi regis S Wido episcopus Ambianis S Gaufredus episcopus Parisiacensis S Carnotensis episcopus S Hadericus Aurelianensis episcopus S Wido de Monte Leutherico S Wazelinus de Chalney S Anna regina S Balduinus consul cujus providentia regni monarchia ser vabatur S Rodolphus comes S Guido comes Abbatis ville S Hugo comes Domni Martini S Walerannus camerarius S Radulfus dapifer S Baldricus constabularius S Ingenulfus buticularius S Guillelmus Giometensis castri S Guido marescallus S Rotbertus advocatus Atrebatensis S Hugo cognomento Hauet S Odo filius Odolrici panetarius S Robertus cocus S Adam pincerna S Adelardus camberlanus S Yvo cambellanus de pueris Regis S Hugo de Claromonte S Hugo Dublellus S Gualterius filius Archembaldi de Cappis S Ingelrannus magister Regis S Marcelinus magister Hugonis fratris Regis S Stephanus prepositus Parisii S Guarinus pretor Meleduni S Durandus pretor Stampensis Ex parte domni Hugonis abbatis fuerunt monachi Theduinus et Thedelinus prepositus ipsius supradicte obedientie et laici Gilbertus major ipsius terre et frater ejus Rodulfus All [] major Sigenville Gosfridus major d'Alton Theudo miles Stampis filius Ursionis hos omnes misimus in presentia Guidonis Actum publice Meleduno anno ab incarnatione Domini MLXVII regis Philippi VI Balduinus cancellarius subscripsit SS Eustachius et Gosfridus capellani interfuerunt