Charter Document - 05390076
Charter Number: | 05390076 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1066 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Philippus gratia Dei Francorum rex notum esse volumus omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus quod adierunt nostram presentiam abbas monasterii sancti Benedicti nomine Hugo et ceteri fratres querimoniam facientes de quodam milite nostro nomine Herveo qui terras illorum depredando male vastabat eo quod calumpniabatur se debere habere quoddam beneficium ex abbate quod dicebat sibi competere hereditario jure Nos autem eorum clamoribus et querimoniis permoti utpote qui nolebamus locum quem predecessores nostri Francorum reges multo studio defensaverant temporibus nostris atteri decrevimus ut judicio nostro et optimatum nostrorum causa definiretur de qua re multis verbis ultro citroque habitis visum est nobis facilius esse et melius ut res concordia quam judicio determinaretur et quoniam magnitudo malefactorum et predarum summam trecentarum librarum excedebat quod ab ipso Herveo exsolvi non poterat suasione nostra inter utrosque facta est hec concordia ut ex his que jure hereditario repetebat partem prorsus et perpetualiter sine calumpnia dimitteret partem in vita et sine ullo herede sibi retineret Hec autem sunt que sibi in vita sua concessa sunt terra de Mileraio ita sicut quidam homo sancti Benedicti nomine Andreas tenuerat et vinee de Campo Verminoso quas supradictus Andreas tenuit et mansio ipsius Andree que est in villa sancti Benedicti Sunt vero alie vinee quas tenent homines sancti Benedicti de quibus talis conventio fieri placuit ut hi qui eas tenuerint dono ejus teneant ita ut neque hominationem neque fidelitatem sibi faciant et ipsis possessoribus mortuis heredes eorum simili modo sine emptione dono ipsius habeant heredibus vero mortuis ipse vinee redeant in dominium sancti Benedicti ex supradictis quoque vineis nullus omnino redditus ad eum pertineat neque census neque decima neque captura neque justitia aliqua excepto quod qui eas tenuerint sicut supradiximus dono ipsius teneant mortuo demum Herveo quicquid sibi esse concessum supradiximus sine ullo herede in jus et dominium sancti Benedicti revertatur Ut vero hec conventio nostris futurisque temporibus stabilis et inconvulsa permaneat manu propria subterfimavimus et impressione sigilli nostri insigniri fecimus Verum ubi ad hoc perventum est ut munificentia autoritatis nostre sigillo nostro scriptum istud corroboraretur precatus est nos Herveus qui ibidem presens aderat ut obtineremus ab abbate et ceteris fratribus quatenus et culpa malefactorum que sicut supradiximus emendare non poterat sibi condonaretur et ut in orationibus et eleemosinis fratrum admitteretur quod et factum est Annuit igitur Herveus et concessit supradictam conventionem propter salutem et remedium anime sue et patris sui et parentum suorum valentibus et consentientibus abbate et monachis ante presentiam nostram et procerum nostrorum Actum Aurelianis publice anno ab incarnatione Domini MLXVI regnante Philippo Francorum rege anno octavo Signum Philippi gloriosi regis Francorum S Gausfridi Parisiensis episcopi S Rainerii episcopi Aurelianensis S Evrardi militis S Hugonis fratris ejus de Puteiolo S Hugonis de Claromonte S Rodulphi dapiferi S Baldrici constabularii S Ingenulfi pincerne fratris ejus S Frederici S Amalrici S Tescelini S Droconis S Yvonis cubicularii