Charter Document - 05390075

Charter Document - 05390075


Charter Number: 05390075
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1065
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Quandiu miser homo incolumis in hac vita superest semper preoculis debet habere omnipotentis Dei discussionem judicii et pro remedio anime sue debet attentius invigilare atque de rebus suis ecclesie Dei ejusque fidelibus secundum suam possibilitatem conferre ut in eterna vita mercedem sine fine mansuram possit percipere Quapropter ego Gausbertus miles in Dei nomine considerans gravedinem peccatorum meorum Dominique credens promissioni dicentis Date elemosinam et ecce omnia munda erunt vobis et illud Sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguit peccatum plurimisque credens sacre adhortationibus Scripture trado et humili mente concedo habendum et possidendum in perpetuo cum consensu domini mei Rodulfi comitis ex cujus beneficio habere videor ecclesie in honorem sancte Dei genitricis et perpetue virginis Marie sanctique Petri apostolorum principis et egregii confessoris Christi Benedicti Floriacensis corpore ibidem nobiliter quiescentis necnon sancte congregationi monachorum ibidem Deo famulantium cui reverendus abbas Hugo gratia Dei preesse videtur ecclesiam consecratam in honorem sancte Virginis Marie genitricis Dei super fluvium Lupe in pago Wastinensi Kadelatam nomine cum adjacentibus sibi que mei sunt juris videlicet totum burgum in atrio ejusdem ecclesie constructum et silvam ad edificium domorum vel officinarum seu ad ea que necessaria fuerint in usibus monachorum vel suorum hominum inibi degentium et terram ad unam carrucam cum octo et eo amplius arpentis pratorum et omnem piscationem aque que contigua est ecclesie supradicte cum tribus molendinis Ea nimirum de causa hec omnia jam dicta Deo omnipotenti et sanctis ejus supradictis libenti animo contuli ut Deus et sancti ejus iniquitatibus meis propitientur et ut anime mee et predecessorum meorum patris mei videlicet Hatonis necnon mee genitricis nomine Erdeburgis quin etiam successorum meorum filiorum meorum et filiarum prosit in remissionem peccatorum quam unicuique retribuet prout gessit qui vivit et regnat per cuncta secula Ut vero hec carta firma et inconvulsa permaneat roborandam obtuli domno Philippo regi et domno Balduino comiti cujus solerti cura et diligenti providentia regni procuratur monarchia quorum etiam jussu procerum suorum et episcoporum nomina annotavimus infra Philippus gratia Dei Francorum rex S Anna regina S Mainardi archiepiscopi Senonensis Gaubertus cujus beneficium est S Rainaldi Pagani fratris ejus S Witdonis fratris eorum S Balduinus comes Rodulfus comes cujus beneficium est S Hatonis filii Joscelini quem supra nominavi S Gausfredi episcopi Parisiacensis ecclesie [S] Gelduini Josbertus Ayron Seguini Guhs Stephanus Rainaldus filii ejus et filia Letvis S Adherici episcopi Aurelianensis ecclesie S Widonis episcopi Ambianensis ecclesie S Hugonis Nivernensis ecclesie episcopi S Gauscelini castri Chalenaci S Rodulfi dapiferi regis [S] Watbertuni S Walerandi camerarii S Engenulfi buticularii S Engelranni custodis regis S Balduini cancellarii regis Actum publice Aurelianis VII kalendas februarii anno ab incarnatione Domini MLXV anno quinto Philippi regis