Charter Document - 05390072
Charter Number: | 05390072 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1005 - 1014 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Floriacensis cenobii quod beati Benedicti constat honore constructum monachis presentibus videlicet et futuris atque cunctis Matiscensis ecclesie filiis notum esse volumus quod contigit atque placuit Rotberto supradicte congregationis fratri et Patriaci monasterii preposito et domino Letbaldo supradicte ecclesie pontifici ut quasdam terras inter se alterna vicissitudine commutarent quod et fecerunt Primo Rotbertus dat jam dicta ratione sancte Dei Matiscensis ecclesie beati Vincentii vineam et campum unum qui sunt siti in pago Matisconensi in agro Salorniacensi in villa Moncellis ex quibus vinea terminatur in circuitu terra sancti Vincentii campus vero terminatur a mane et a medio die terra sancti Vincentii ab austro autem et aquilone terra sancti Benedicti Domnus vero presul dat eodem pacto domno Rotberto monacho duos campos qui sunt siti in pago Matisconensi in agro Salorniacensi in vico Someriaci quorum unus terminatur a mane et a medio die terra sancti Vincentii a sero et a circio terra sancti Benedicti hos duos campos supra insertos in loco Someriaci eo tenore ut rectores sancti Benedicti omni tempore teneant et possideant recipit Rotbertus et dat unam vineam unum campum ut rectores sancti Vincentii ex his ab hac die faciant quicquid facere voluerint S Rotberti monachi S Gauceleni abbatis S Arnaldi S Algerii S Warnerii S Bernardi S Adelardi S Alberti S Teoderici S Warnerii