Charter Document - 05390071

Charter Document - 05390071


Charter Number: 05390071
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 0997
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Gregorius episcopus servus servorum Dei omnibus episcopis atque aliis Dei fidelibus per Galliam constitutis Quoniam ex apostolica successione sollicitudinem omnibus ecclesiis debemus impendere si cupimus consulere necessitati ut etiam quorumcumque singulares causas sine fastidio cognoscamus Igitur suggessit auctoritati nostre venerabilis abba nomine Abbo ex cenobio quod vocatur Floriacus quod idem monasterium quidam religiosus abba Leodebodus construxit in honore Dei genitricis Marie necnon et beati principis apostolorum Petri quodque revelatione divina per monachos ejusdem loci a Capuana provincia corpus illuc sancti Benedicti fuerit allatum ibique reverenter humatum sicut manifestissima constat historia nam propter stabilimentum monastice religionis pie memorie imperator Karolus per preceptum sue auctoritatis eidem loco multa contulit et ab aliis collata testamenta firmavit Unde postulavit prefatus abba ad reprimendam quorumdam cupiditatem privilegium nostre auctoritatis Qua propter constituimus cum consilio omnium qui adsunt episcoporum quatinus possessiones et res ejusdem monasterii mobiles sive inmobiles que nunc jam date sunt vel in futurum a religiosis dabuntur sine ulla inquietudine perpetualiter teneant atque possideant et nullus deinceps episcopus dux comes vicecomes vicarius telonearius actionarius vel magna parvaque persona audeat ipsum monasterium vel res ad ipsum pertinentes inquietare homines sine voluntate abbatis distringere vel quicquid fiscus exigere poterat aliquo modo preripere Addimus etiam ut quia venerabilis pater Benedictus monachorum legislator et dominus dux est religionis monastice sit etiam qui eidem cenobio fuerit [prepositus] primus inter abbates Gallie nec aliquis de ordine sacerdotali archiepiscopus scilicet episcopus aut clericus eum inquietare nec sine voluntate ipsius ad idem monasterium venire aut aliquam ordinationem facere vel missas celebrare presumat ut omni tempore quieti et securi absque omni molestia vel controversia monachi in eodem monasterio Deo deservire possint Abba vero qui ibi ordinandus est cum electione fratrum propter vite meritum et honestatem morum et non propter turpia lucra seu per pecuniam eligatur De sacerdotibus autem aut diaconibus ordinandis id observetur quod in Regula precipitur ne episcopus saltem subjectionem ab eis requirat quos ordinavit nec umquam officio dignos ordinare differat Denique si contigerit ut abbas accusetur de criminalibus causis non unius episcopi judicio determinetur sentencia sed provincialis concilii expectetur censura aut si forte appellare maluerit Sedem Apostolicam res ad Romani Pontificis differatur audienciam Et quocienscumque necessitas urget eum venire Romam modis omnibus liceat solvendi et ligandi potestatem in viros aut feminas sui ordinis habeat Si vero abba vel monachus de eodem monasterio ad clericatus ordinem promotus fuerit non illic habeat ulterius potestatem remorandi aut aliquid ordinandi Quia vero de eodem monasterio monachi exigente culpa communione priventur ejus dioceseos diversa loca adeunt et communione[m] sine aliqua reservatione percipiant presbiteris districtius interdicere necesse est ut facere de cetero non presumant quia regularis ordo dissolvitur et perdicionis ex hoc materia ministratur Quod si peccatis habitatorum terre exigentibus excommunicationis anathema ad eos pervenerit id privilegium eidem monasterio indulsimus ut fratres ejusdem congregacionis peragant divinum officium in omnibus absoluti Visum quoque nobis est ut hanc licentiam eidem tribuamus quatinus patres qui in quibusdam cenobiis gemunt quod vivere regulariter nequeunt si voluerint studio meliorande vite ad ipsum ducem monachorum confugere permittatur eis tamdiu in ipso cenobio degere si contenti fuerint monastica consuetudine quousque in suis monasteriis videatur ordo redire Permittamus etiam ut si alicujus de ipsis fratribus onerosa conversatio fuerit ipse pocius cum suo detrimento discedat quam alios inquinet Hec igitur omnia que hujus precepti decretique nostri pagina continet tam eidem abbati quam cunctis qui in eo quo est ordine locoque successerint vel quorum interesse potuerit in perpetuum servanda decernimus Si quis vero regum sacerdotum judicum atque secularium personarum hanc constitucionis nostre paginam agnoscens contra eam venire temptaverit potestatis honorisque sui dignitate careat reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat Et nisi vel ea que ab illo sunt male ablata restituerit vel digna penitencia inlicita acta defleverit a sacratissimo corpore ac sanguine redemptoris Jesu Christi alienus sub anathematis interdictione fiat atque in eterno examine districte ulcioni subjaceat cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis recipiant et apud districtum Judicem premia eterne pacis inveniant Scriptum per manus Petri regionarii notarii et scriniarii sancte Romane ecclesie in mense novembri et indictione undecima et Bene Valete Datum idus novembris per manus Johannis episcopi Albanensis ecclesie et bibliothecarii Sancte Apostolice Sedis anno pontificatus domini nostri Gregorii quinti pape secundo imperatore domni nostri tercii Ottonis imperatoris Augusti anno secundo