Charter Document - 05390066
Charter Number: | 05390066 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 0980 |
Date type: | Internal, Papal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Benedictus episcopus servus servorum Dei Arnulfo religioso presuli sancte matris Aurelianensis ecclesie in honore sancte Crucis dicate suisque successoribus in perpetuum Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benivola compassione succurrere ac poscentium animis alacri devocione assensum impertiri ex hoc enim lucri potissimum apud conditorem omnium Dominum optinere confidimus dum venerabilia loca ad meliorem statum nostro fuerint aminiculo reparata ac in hoc debemus omne studium habere ut quia nostris peccatis exigentibus rerum ordo nimis turbatus est illum in quantum Deo largiente possumus sustentare curemus Proinde noverit sancta ac venerabilis ecclesia nostrorumque tam presentium quam futurorum solercia quia venerabilis Arnulfus predicte civitatis episcopus adiens nostre serenitatis presenciam retulit in auribus nostris peticionem abbatis Amalberti ac monachorum sanctissimi Benedicti Floriacensis cenobii qua eum postulabant ut ea que ipse congregacioni jampridem contulerat auctoritate ea inconvulse firmitudinis roboraret quo per succedentia tempora nullus aliquando infringere vel evacuare quoquo modo presumeret Memor etenim pastoralis cure ac motus reverencia presencie ipsius preciosi confessoris domini Benedicti qui ibidem condigno honore corporali reverencia tumulatur ob amorem etiam congregationis que a priscis temporibus monastice religioni jugiter dedita jugo christi micia colla dedere consueta devotione probatur concesserat [ecclesiarum] eis ad ipsum locum pertinentium decimas quicquid ad eum pertingebat Floriacensis videlicet Bulliacensis etiam juxta largicionem predecessoris sui beate memorie Ermentei et sinodalis auctoritatis testamentum constituerat per quod absque ulla occasione repeticionis succedentium presulum easdem perpetuo legitime retinerent congruis autem temporibus sinodalem reditum ac paratam ecclesie fisco rediberent Huic beneplacito super addidit etiam ut pie devocionis affectu ob eternam commendacionem sue memorie condonaret alias duas ecclesias ad idem cenobium pertinentes Gillaicum scilicet ac Bosonis villam quas in ipsius congregationis dominio liberas esse secundum libertatem superiorum sine fine constituit idemque eternaliter stabiliri apostolico nostre auctoritatis privilegio postulavit Dei per hoc desiderans propiciam adquirere magnificentiam et congregationem ipsius cenobii cupiens semper sibi exibere benivolam Itaque per illam auctoritatem et potestatem quam Christus Dominus noster in beato Petro apostolorum principe rectoribus sancte concessit ecclesie per nostre quoque apostolice auctoritatis privilegium constituimus et ordinamus ut numquam he quatuor ecclesie quas ad ipsum locum pertinentes diximus Floriacus videlicet Gilliacus Bulliacus ac Bosonis villa quas sicut diximus sepe dictus Arnulfus voluit condonare congregationi predicte et sancto Benedicto tradidit eo scilicet tenore ut monachi ipsius cenobii in ejus memoria psalmum unum cotidie quinquagesimum scilicet dum advixerit persolvant ac per succedencia tempora post ipsius dicessum omni ebdomada pro ejus anima unam missam celebrare studeant Nec ipse episcopus nec aliqua succedens persona a potestate ipsius congregationis auferre presumat vel in suam potestatem aut alterius redigere audeat quod nos sub anathematis obligatione excommunicamus atque interdicimus et ejusmodi privilegium apostolica intermicione eternaliter in eodem cenobio ob hoc permanere decernimus Ut nullus episcoporum aut alia quelibet persona sicut prefati sumus ipsas ecclesias ab eo loco subtrahere aut [aliquod] preter quod dictum est servicium ab eis extorquere presumat set sicut ipse auctoritatis sue precepto immunes eas esse voluit ita semper per succedencia tempora inviolabiliter perseverent Verum [ut] hec omnia firmius teneantur quicumque adjutores ipsius cenobii vel fraternitatis in bono fuerint hos quantum nobis potestas a Deo per beatum Petrum collata est auctoritate ecclesiastica absolvimus illos vero qui contraire quolibet modo extiterint sub anathematis vinculo ut jam dictum est nisi resipuerint usque in diem Domini obligamus Pax et gratia christi observantibus multiplicetur Scriptum per manus Johannis scriniarii sancte Romane ecclesie in mense novembrio indictione nona Bene valete Data quarto idus novembris per manus Johannis episcopi et bibliothecarii Sancte Sedis apostolice anno pontificatus domini nostri Benedicti sanctissimi pape septimo imp Ottone a Deo coronato magno et pacifico imperatore anno tercio decimo in mense et indictione supra dicta nona