Charter Document - 05390065

Charter Document - 05390065


Charter Number: 05390065
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 0980
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Benedictus episcopus servus servorum Dei Richardo venerabili abbati Floriacensis monasterii ubi sanctissimum corpus beati Benedicti requiescit ejusque successoribus in perpetuum Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benivola compassione succurrere et poscencium animis alacri devotione assensum inpertiri et in hoc debemus omne studium habere et quia nostris peccatis exigentibus rerum ordo nimis turbatus est illum in quantum Deo largiente possumus sustentare curemus generaliter enim omnibus voti est vice beati Petri prebere patrocinium maxime his qui ad Romanam ecclesiam cui auctore Deo presidemus quasi ad matrem confugiunt et ejus non solum lacte sed solido cibo saciari concupiscunt ex quibus filius noster Richardus abbas monasterii Floriacensis quod est situm in Gallia super fluvium Ligeris ubi a Cassino translatus veneratur thesaurus corporis beati patris Benedicti monachorum legislatoris expetiit nostram humilitatem ut ejus anxietatibus auxilio et consilio subveniremus cujus precibus annuantes ratum duximus ut eidem cenobio privilegia nostri antecessores concesserunt concederemus ne antiqua ordinatio aliqua prejudicii novitate turb[ar]etur Presentis itaque auctoritatis nostre decreto constituimus ut obeunte abbate predicti monasterii non alius ibi ordinetur nisi quem omnis congregatio vel minima pars ipsius congregationis saniori consilio elegerit et absque ulla calumpnia a quocumque episcopo prout sibi placuerit benedicatur Denique si contigerit ut abbas accusetur de criminalibus causis non unius episcopi judicio terminetur sentencia sed provincialis concilii expectetur sensura aut si maluerit appellare Sedem Apostolicam res ad Romani Pontificis differatur audientiam Solvendi et ligandi potestatem in viros et feminas sui ordinis habeat Addimus etiam ut quia venerabilis pater Benedictus monachorum pater ex divina gratia dux est monastice religionis sit etiam qui eidem monasterio prefuerit primus inter abbates Gallie Statuimus etiam et apostolica auctoritate corroboramus ut ipsum monasterium et possessiones ejus res tam mobiles quam immobiles seu cujuscumque modi bona sunt que ibidem jam collata sunt vel in posterum a fidelibus conferentur sine omni inquietudine sub ejus successorumque suorum gubernatione firma et [in]convulsa permaneant ut nulla potestas secularis ecclesiastica seu aliqua persona parva vel magna idem monasterium et possessiones ejus invadere vel minuere aut in quoquam molestare audeat nec subjectas illuc personas sine voluntatis abbatis assensu distringere nec quicquid fiscus exigit aliquo modo preripere presumat Nec aliquis de ordine sacerdotali archiepiscopus scilicet aut episcopus aut inferioris ordinis eum inquietare nec contra voluntatem ipsius ad idem monasterium venire aut aliquam ordinationem facere vel missas celebrare presumat in omni tempore quieti et securi absque omni molestia monachi in eodem monasterio vel in subjectis locis Deo servire possint Specialius tamen sub hac nostre auctoritatis collata libertate constituimus locum Patriciacensem scilicet aut Capudcervium locum etiam Regulee hujus Richardi abbatis tempore sancto Benedicto redditum quoniam in his precipue ordo monasticus religiose conservatur Hec qui omnia que hujus precepti decretique nostra pagina continet tam eidem abbati quam cunctis qui in eo quo est ordine locoque successerint in perpetuum servanda decernimus Si quis vero regum vel sacerdotum atque quarumlibet personarum hanc constitucionis notre paginam agnocens contra eam venire temptaverit potestatis honorisque sui dignitate careat reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et nisi vel illa que ab illo sunt male ablata et restituerit et satisfactione emendaverit anathema sit et in eterno examine divine ultioni subjaceat Omnibus autem hec observantibus pax et gratia Christi multiplicetur Bene valete Data VI idus novembris per manus Johannis episcopi bibliothecarii Sancte Sedis Apostolice anno pontificatus domini nostri Benedicti sanctissimi pape VII imperante domno Ottone a Deo coronato magno et pacifico imperatore XIII anno imperii ipsius et indictione existente nona