Charter Document - 05390064

Charter Document - 05390064


Charter Number: 05390064
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0979
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Hludowicus divina propitiante clementia Francorum rex Cum pravorum hominum moribus jam sub fine seculi sancta Dei ecclesia gravius premitur nobis quibus regni imperium celesti providentia committitur instare vigilantius oportet ne nostri Jhesu Christi sponsa pia videlicet ecclesia a nostris partibus exaltata sue dignitatis detrimentum patiatur si superne gratie munificentia nostre majestatis imperium muniri volumus et ad illam eterne dignitatis magnificentiam tendimus Unde justis servorum Dei petitionibus divini cultus amore faventes notum esse volumus omnibus episcopis abbatibus ducibus comitibus vicariis centenariis teloneariis actionariis vel omnibus rem publicam administrantibus seu ceteris sancte Dei ecclesie fidelibus et nostris tam presentibus quam futuris quia venerabilis vir Amalbertus abbas ex monasterio Floriacensi quod est constructum in honore sancte Marie et sancti Petri principis apostolorum sanctique Benedicti confessoris ubi ipse pater et dux monachorum Benedictus corpore requiescit in pago scilicet Aurelianensi super fluvium Ligeris detulit nobis auctoritatis preceptionem avi videlicet nostri Hludovici piissimi augusti et progenitoris nostri Hlotharii in qua erat insertum quod sive ipsi sive antecessores eorum omnes videlicet Francorum reges prefatum monasterium cum rebus et hominibus ad se pertinentibus et aspicientibus sub tuitione et defensione sua habuissent et eorum immunitatibus auctoritatum a judiciarie potestatis inquietudine semper munitum et defensum fuisset Ob rei tamen firmitatem postulavit nobis prefatus abbas ut in amore Dei et reverentia beatissime Marie virginis sancti Petri et sancti Benedicti paternum et predecessorum nostrorum morem sequentes immunitatis nostre preceptum circa ipsum sanctum locum fieri censeremus Cujus petitioni assensum prebuimus et hoc nostre auctoritatis preceptum circa ipsum sanctum locum fieri decrevimus per quod precipimus atque jubemus ut nullus judex publicus [] Deo famulari videntur pro stabilitate totius regni nostri nobis a Deo commissi atque conservandi jugiter Domini misericordiam exorare delectet et quidquid de rebus [] Domino protegente valeat inconvulsa manere eam manu propria subter firmavimus et annuli nostri impressione subter sigillari jussimus Actum Compendio palatio regis anno dominice incarnationis DCCCCLXXVIIII primo ordinationis ipsius gloriosissimi regis Signum domni Hludowici gloriosissimi regis Ego Arnulfus ad vicem domni Adalberonis archiepiscopi et archicancellarii recognovi