Charter Document - 05390063

Charter Document - 05390063


Charter Number: 05390063
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0978
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Gumbaldus episcopus et totius circumposite regionis dux hortatu fratrum monasterii B Petri quod diu Squirs nunc autem Regula vocatur inhabitantium commutationem pro communi utilitate faciens atque medietatem ecclesie salva vicissitudine ad partem propriam recipiens que in honore B Marie dicata fundata consistit in Villanova facta recompensatione fideli nostro Arsia nomine aliam concessimus sancti Pauli sub nomine consecratam manetque in ea villa que ab incolis vocatur Andrie Hoc autem tali tenore est statutum ut fratres monasterii B Petri absque aliqua conditione medietatem possideant ex reditibus ecclesie beate Marie atque jam dictus fidelis noster in eternum tam ipse quam sui possideant que sub fidelium virorum testimonio tradita sunt videlicet sancti Pauli ecclesiam Et ut hec descriptio firma sit eam subtersignavimus manibusque fidelium nostrorum roborandam fideliter reddidimus Gumbaldus episcopali officio preditus firmavit atque subscripsit cum consilio fratrum sub magisterio beati Benedicti degentium Willelmus Sancio dux Fortis Mancio abbas Aner Sans vicecomes Willelmus Arsie Sans Aner Rotgarius vicecomes Seguinus vicecomes Ditarsi vicecomes Utzan Amaneu Arnald Amaneu Hoc autem est constitutum anno incarnationis Domini DCCCCLXXVIII indictione V