Charter Document - 05390061
Charter Number: | 05390061 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0975 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnipotentis Dei misericordia plurimum voluit humani generis decus extollere dum cuique mortalium largiri dignatur ut ex terrenis celestia et ex transitoriis sempiterna valeat lucrari premia dicente Domino per angelicam vocem Fiducia magna est coram summo Deo eleemosyna omnibus qui faciunt eam Igitur ego in nomine Domini Salvatoris nostri Adelelmus miles tam magnam misericordissimi redemptoris mei clementiam mente devota considerans modumque mee vel humane fragilitatis attendens ac pavescens diem tremendi judicii in quo manifesta erunt omnia cordis nostri occulta promptissima devotione offero Domino Salvatori nostro ejusque eximio confessori patrique monachorum beato scilicet Benedicto abbati insignem crucem argenteam vultu Salvatoris nostri qui pro nostris reatibus in ea impietate Judeorum appensus fuit insculptam ea scilicet devotionis mee voluntate ac desiderio ut qui pro redemptione humani generis et salute in crucis ligno pendens morte sua mortem destruxit et diabolum superavit meorum criminum pondus obliterare dignetur et ut eamdem quam pro mee hujus oblationis munere ab ipso mundi Salvatore retributionem me percepturum spero et ardenter exopto omni affectu volo et desidero Adelelmus ac Burcardus omnesque christiani pro suis absolutionem recipiant culpis quatenus ipsa crux salutifera et venerabilis sit liberatio ac levamen totius mundi et cum ipse Dei filius in majestate sua mundum judicare venerit sueque passionis quam pro mundi piaculis pertulit stigmata cum ejusdem crucis ostensione presentibus angelis cunctisque astantibus sanctis hominibus exhibuerit sit mihi hec crux sancta omnibusque in crucifixum credentibus solamen et remedium et illud pondus ineffabile quod in ea pependit pro mundi quiete meorum criminum pondus cunctorumque fidelium christianorum dignetur exonerare et alleviare omnique seculorum tempore sit mihi et omnibus hominibus commune propitiabile Quin etiam dono donatumque in perpetuum esse volo ad honorem seu illuminationem ejusdem vivifice venerandeque crucis nostri Salvatoris et eidem prelibato eximio Christi confessori Benedicto quoddam juris mei predium in pago Senonico situm vocabulo Villaris dictum cum ecclesia honori beate Marie dicata cum terris quesitis vel acquirendis et mancipiis utriusque sexus silva quoque et pratis aquis aquarumque meatibus tam pro remedio anime mee ac senioris mei inclyti Francorum ducis Hugonis quam et pro genitore meo Rotberto et genitrice mea nomine Bertha et pro Burcardo seu etiam cunctis parentibus meis et amicis necnon et pro omni christiano populo quod de meo jure et potestate in jus et dominationem sepefati domini confessoris Benedicti ejusque monachorum cedo atque transfundo ad illuminandam scilicet sempiterni regis iconem ita ut quidquid ab hodierna die et deinceps ex ipsis rebus lucratum fuerit omni humano postposito usu solius imaginis Domini ut prefatum est servitio deputetur Si quis vero hanc mee devotionis oblationem ex parentibus meis seu aliqua aliunde intromissa persona calumnie sue sufflaminis obice impedire temptaverit aut ei refragari aut aliquam resultationem inferre conatus fuerit imprimis offensam cunctipotentis Dei se incurrere sentiat sanctumque ac pretiosum Domini confessorem Benedictum sibi in omnibus impugnatorem habeat nisi citissime a sua malignitate convertendo resipuerit insuperque quoque partibus sancti Benedicti auri libras decem regum Francorum et principum judicio coactus exsolvat ejusque conatus ad nichilum sit semper redactus Preterea si quando forte in ulterioribus evi temporibus evenerit quod absit ut ab eodem sancti Benedicti cenobio aliquis potens tyrannidem exercens seu aliquis apostata cucullatus qui eas mee pie donationis res abstrahere quoquo modo nisus fuerit aut suis aut alterius usibus non sepefate Christi imagini deputaverit primo corporaliter judicio Dei se valide mulctandum sentiat atque in die districti examinis maledictionis Ananie damnationisque Saphire Dathan quoque et Abyron particeps efficiatur cumque in illa die ardente mundo signum crucis in celo paruerit neque cum Deo neque cum angelis ejus partem aut societatem habeat sed cum diabolo semper in inferno gehennali incendio eternaliter crucietur Et ut hec carta certior habeatur et in posterum inconvulsa teneatur manibus eam propriis subter firmavi ac seniorem meum inclytum ducem Francorum Hugonem ac Burcardum consobrinum meum pluresque ceteros nobiles precatus sum corroborare Actum Parisiis in nobilium conventu publico Signum Adelelmi et Burcardi qui hanc donationem fecerunt Signum Hugonis ducis Francorum S Odonis comitis S Alberici S Emmonis S Droconis S Anselmi S Gualterii S Ervei S Gualterii et alterius Gualterii S Hugonis S Corbonis S Gauzberti S Roterici S Adele comitisse S Milonis comitis filii ejus Datum VI idus septembris anno XXI gloriosi regis Hlotharii indictione III