Charter Document - 05390059

Charter Document - 05390059


Charter Number: 05390059
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0970
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In Dei nomine ego Ansedeus et uxor mea Fredeburgis paventes diem extreme vocationis donamus pro anime nostre remedio donatumque in perpetuum esse volumus res nostras ad monasterium sancte Marie et sancti Petri atque sancti Benedicti Floriacensis loci ubi ipse sanctus Benedictus debito quiescit honore et ubi preesse cognoscitur vir venerabilis abbas Richardus una cum turba plurima monachorum ibidem Deo famulantium que site sunt in pago qui vocatur Adamos et in villa que dicitur Adatens hoc est mansum I ubi Alerius visus fuit manere et alio manso a longa Petra et quicquid ad ipsos mansos videtur aspicere cum terris indominicatis et pratis silvis cultis et incultis exitibus et ingressibus totum ad integrum benivolo et promptissimo animo concedimus concessumque in perpetuum esse volumus et de nostro jure et potestate in illorum jus et potestatem transfundimus Si quis vero quod futurum non credimus si nos ipsi aut ullus [] Actum Patriciaco monasterii S Ansedei et uxoris ejus Fredeburgis ac filie corum Ingeltrudis qui hanc donationem fieri fecerunt et firmaverunt SS Aynrici ducis Burgundionum S Widonis S Warulfi S Rotberti Beraldi Data in mense junio anno XVI regnante Lothario rege Richardus notarius et levita scripsit