Charter Document - 05390058

Charter Document - 05390058


Charter Number: 05390058
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Recognition
Date: 0968 - 0972
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus notum habeatur quod cum resideret domnus Ado presul apud Matisconum in propria sinodo venerunt ante presentiam ipsius duo monachi Leotaldus videlicet et Girboldus viva voce proclamantes quod non deberent episcopalem receptionem facere apud Sanctum Marcellinum que capella est non vicus publicus exenia vero et servitium se dare debere aliis in locis dixerunt quod omnes ut audierunt qui ibi residebant verum esse testificati sunt et ne a successoribus prescripti antistitis domni Adonis talia ullatenus agerentur pleniter interdixit et excommunicavit Quod ut firmius crederetur has litterulas inde fieri jussit quas firmavit et roborare precepit Ado peccator Matisconensis ecclesie presul salvo servitio sinodali S Johannes prepositus S Gundolricus levita S Amblardus levita S Ayminus archidiaconus Data per manum Uberti levite die veneris anno XI regnante Conrado rege