Charter Document - 05390057
Charter Number: | 05390057 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0968 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In Dei nomine notum sit omnibus fidelibus sancte Dei ecclesie quod ego Girbaldus pavens diem extreme vocationis ne gravatus nimia mole peccaminum sine fructu boni operis sterilis inveniar dono atque trado Deo et sancte Marie matri ejus et apostolo Petro atque beato Benedicto Floriacensis loci ubi ipse pater Benedictus debito quiescit honore et ubi preesse noscitur vir venerabilis abba Richardus una cum turba plurima monachorum ibidem Deo famulantium hoc est in primis memetipsum cum unico filio meo Maingaudo et dono pro anima mea vel avi mei Ildegrini et patris mei Vulgrini ac matris mee Girburgis omnia que habere visus sum in pago Eduense Matisconense Cabillonense in villa que vocatur Cisa mansos III cum appendiciis suis et in villa Ciconias mansos II et in villa Columbaris dimidium mansum in villa Cerciaco et in Reniaco I et in Scintilliaco I et silvam que vocatur Cerliacus et quicquid ad ipsos mansos aspicere videtur hec sunt terris cultis et incultis vineis silvis pratis aquis aquarumque decursibus totum et ad integrum servos etiam his nominibus Girbertum cum uxore et infantibus Aldoenum cum uxore et infantibus Teudoenum cum uxore et infantibus Ramberga cum infantibus excepto uno quem nepote meo Evrardo dedi Ermenaldo cum uxore et infantibus suis Martinum cum matre sua Aldrodum cum uxore et infantibus Archembaldum cum uxore et infantibus et in villa Vallis curtilum I cum clauso indominicato et in villa Jumasiaco mansos duos cum appendiciis suis servum etiam Dominicum nomine cum uxore et filiis Si quis vero quod futurum esse non credimus aliquis de heredibus nostris vel quelibet emissa persona contra hanc donationem venire aut eam infringere voluerit hoc quod repetit non vendicet sed et insuper sociante fisco cui litem intulerit auri libras C componat et sua ut dixi repetitio nullum effectum obtineat Actum Patriciaco cenobio S Girbaldi qui hanc donationem fieri rogavit et filii ejus Maingaudi S Lamberti comitis S Rotberti vicecomitis S Ansedei S Dodonis S Rodulfi Data mense novembris anno XV regnante Lothario rege Rainoldus levita et monachus scripsit