Charter Document - 05390055
Charter Number: | 05390055 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0967 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Hlotharius divina dispensante clementia rex Si ad corroborandam ecclesiasticam autoritatem servorum Dei precibus aures serenitatis nostre inclinamus procul dubio viam regiam celestis aule terimus Unde justis servorum Dei petitionibus divini cultus amore faventes notum esse volumus omnibus episcopis abbatibus ducibus comitibus vicariis centenariis theloneariis actionariis ve omnibus rem publicam administrantibus seu ceteris sancte Dei ecclesie fidelibus et nostris tam presentibus quam futuris quia venerabilis vir Richardus abba ex monasterio Floriacensi quod est constructum in honore sancte Marie et sancti Petri principis apostolorum sanctique Benedicti confessoris ubi ipse beatus Benedictus corpore requiescit in pago Aurelianensi super fluvium Ligeris detulit nobis autoritatis preceptionem avi videlicet nostri Hludowici piissimi augusti in qua erat insertum quod sive ipse sive ante cessores ejus omnes videlicet Francorum reges prefatum monasterium cum rebus et hominibus ad se pertinentibus et aspicientibus sub tuitione et deffensione sua habuissent et eorum immunitatibus autoritatum a judiciarie potestatis inquietudine semper idem monasterium deffensum et munitum fuisset ob rei tamen firmitatem postulavit nobis prefatus abbas ut in amore Dei et reverentia beatissime Virginis Marie sancti Petri et sancti Benedicti paternum ac predecessorum nostrorum morem sequentes immunitatis nostre preceptum circa ipsum sanctum locum fieri censeremus Cujus petitioni assensum prebuimus et hoc nostre autoritatis preceptum fieri decrevimus per quod precipimus atque jubemus ut nullus judex publicus vel quilibet ex judiciaria potestate supradictorum honorum videlicet episcopus abbas dux comes vicecomes vicarius thelonearius vel quilibet rei publice actionarius in ecclesias vel agros villas seu reliquas possessiones quas in quibuslibet pagis aut territoriis infra ditionem imperii nostri juste et legaliter possident vel que deinceps in jure ipsius sancti loci voluerit divina pietas augere ad causas audiendas vel freda exigenda aut mansiones aut paratas faciendas aut fide jussores tollendos aut homines colonos sive ingenuos vel super terram potestatis ipsius monasterii aliquo modo commanentes distringendos nec ullus redibitiones aut illicitas occasiones requirendas nostris et futuris temporibus ingredi audeat vel ea que supra memorata sunt penitus exigere presumat sed liceat memorato abbati suisque sucessoribus res prefati monasterii sub immunitatis nostre deffensione quieto ordine possidere et quidquid fiscus exigere poterat congregationi ibidem Deo famulanti concedimus ut eis ad Dei servitium peragendum augmentum vel supplementum fiat Si quis vero contra hec statuta venire temptaverit quod non credimus libras auri quinquaginta persolvat quod vero cepit non evindicet Et ut firmius maneat inconvulsumque per succedentium temporum curricula servetur annuli nostri palatii subterfirmantes jussimus insigniri Signum domni Hlotharii gloriosissimi regis Gezo notarius ad vicem domni Odelrici archiepiscopi summique cancellarii recognovit Datum nonas junii regnante domno Hlothario anno XIII indictione X Actum Verberiaco palatio feliciter