Charter Document - 05390054

Charter Document - 05390054


Charter Number: 05390054
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0964
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In Dei nomine ego Adilo et uxor mea Arburgis et filius noster Theodericus donamus pro remedio animarum nostrarum vel pro remedio animarum parentum nostrorum donatumque in perpetuum esse volumus res nostras ad monasterium sancte Marie et sancti Petri atque sancti Benedicti patris monachorum Floriacensis loci ubi ipse sanctus Benedictus debito quiescit honore que sunt site in pago Augustidunense vel in pago Morvenno in fine villa Roporcono in villa que vocatur Cavanas hoc est mansum I et quicquid ad ipsum mansum aspicere videtur hoc sunt campis pratis silvis servis totum ad integrum donamus pro remedio animarum nostrarum benivolo et promptissimo animo concedimus concessumque in perpetuum esse volumus et de nostro jure et potestate in jus et potestatem monachorum supradictorum sanctorum transfundimus Si quis vero si ipsi nos aut ullus de heredibus nostris [] Actum Patriciaco monasterii S Odiloni et uxoris sue Alburge et filii eorum nomine Theoderici qui istam donationem fieri et firmare rogaverunt S Gislane Aremberti S Rainardi Data mense octobrio anno X regnante Lothario rege Richardus notarius scripsit et subscripsit