Charter Document - 05390053
Charter Number: | 05390053 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0964 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quamvis miserrimus homo quamdiu est incolumis semper debeat pre oculis habere omnipotentis Dei discussionem judicii in egritudini tamen positus de illius misericordissima pietate nullo modo debet desperare sed pro salute anime sue attentius debet invigilare et de propiis rebus quantum possibile est in alimoniis servorum Dei semetipsum redimendo largiri ut apud piissimum judicem eternam post obitum valeat acquirere retributionem Idcirco ego in Dei nomine Guntrudis et filiis meus Letaldus respicientes gravedinem peccatorum nostrorum et reminiscentes bonitatem Dei dicentis Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis tradimus pro remedio animarum nostrarum seu pro remedio senioris mei Malguini traditumque in perpetuum esse volumus monasterio sancte Marie sanctique Petri necne et sancti Benedicti Floriacensis cenobii in quo ipse sanctissimus corpore requiescit omnique congregationi ejusdem loci cui venerabilis Richardus abbas superna gratia preesse videtur res hereditatis nostre que nobis jure legitimo a parentibus nostris obvenerunt hoc est mansum qui vocatur Percipiacus et quicquid ad ipsum mansum aspicit terris cultis et incultis pratis cum vineis et silvis et quantumcumque ibi visi sumus habere exquisitum et de nostris mancipiis his vocabulis denominatis Dominicum et uxorem suam cum infantibus eorum Eldricum et uxorem suam et infantes eorum Letgerium et uxorem suam cum infantibus eorum Adalbertum et uxorem suam cum infantibus eorum Adaldram et Ermenbergam cum infantibus suis ad presens vero in vestitura areas III de vinea que site sunt in villa que nuncupatur Buscherias in qua villa id est in Buscerias donamus vobis etiam alium mansum et quicquid ad ipsum mansum aspicit terris cultis et incultis pratis cum vineis et silvis ea lege ut quamdiu vixerit Heldeerius senior meus et ego Guntrudis uxor sua teneamus atque possideamus ipsum alodum de Buscerias qui supra denominatus est Post nostrum vero discessum Ansedeus filius noster succedat in hereditatem ipsius ville Buscerie post cujus obitum cum omni melioratione ad dominium sancte Marie sanctique Petri et sancti Benedicti et monachis ibidem Deo servientibus perveniat Sunt autem hec omnia in pago Matisconensi vicaria Cavinensi Tradimus etiam alium presentaliter indominicatum mansum qui est in pago Augustidunensi quem vocant Solethiacum cum liberis et mancipiis et quicquid ad ipsum mansum aspicit similiter et in Grande Fagia quantum visi sumus habere que omnia de Guarulfo exquisivimus Dono etiam pro filio meo Malguino qui in Patriciaco villa requiescit alodum cum servo nomine Dominico quod situm est in villa Crais Terminatur vero de una parte terra sancti Benedicti de alia ipsa hereditas tertia Guiburgis quarta parte Odonis infra istas terminationes totum ex integrum dono atque transfundo Si vero quod fieri non credo aliquis de heredibus nostris aut aliqua subposita persona contra hanc donationem venire presumpserit repetitio ejus nullum obtineat effectum sed insuper ei cui litem intulerit una cum socio fisco auri libras X argenti pondera L coactus exsolvat sed et hec cessio firma inconvulsaque permaneat cum stipulatione subnixa Actum Patriciaco monasterio publice Signum Guntridus et filio suo Letaldo qui hanc donationem fieri jusserunt et a fidelibus suis firmare rogaverunt S Guldrici levite S Gisoni levite S Ansedeo S Godolrico S Eldeheerio S Isembardo Data in mense julio anno X regnante Lothario rege Rainaldus notarius scripsit dictante Iterio abbate