Charter Document - 05390052
Charter Number: | 05390052 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0958 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Si aliquid de rebus suis fideles sancte Dei ecclesie locis sanctorum dare voluerint hoc sibi procul dubio in eterna beatitudine Deum retribuere confidunt idcirco ego Rotbertus dono Dei vicecomes et conjunx mea Ingeltrudis paventes diem extreme vocationis ne gravati nimia mole peccaminum sine fructu boni operis steriles inveniamur donamus pro anime nostre remedio vel pro Ramgardis donatumque in perpetuum esse volumus res nostras ad monasterium sancte Marie et sancti Petri atque sancti Benedicti Floriacensis loci ubi ipse sanctus Benedictus debito quiescit honore vel ubi preesse cognoscitur vir venerabilis abbas Vulfaldus una cum turba plurima monachorum ibidem Deo famulantium que site sunt in page Augustidunense id est capella in honore sancte sacrata Marie super fluvium Adro cum servis cum omni integritate quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur cum terris indominicatis et vineis et pratis silvis aquis cultis et incultis exitibus et ingressibus vel quicquid ibidem nostra videntur esse Concedimusque in villa Malniaco quicquid visi sumus habere cum omni integritate quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur cum terris indominicatis et vineis et pratis silvis aquis cultis et incultis exitibus et ingressibus una cum servis et ancillis vel quicquid ibidem nostra videntur esse Totum et ad integrum exquisitum et inexquisitum ad adjutorium supradictorum monachorum faciendum causa et ad stipendia eorum seu ad luminaria supradictorum sanctorum subministranda benivolo et promptissimo animo concedimus concessumque in perpetuum esse volumus et de nostro jure et potestate in illorum jus et potestatem transfundimus Si quis vero quod futurum non credimus si nos ipsi aut aliquis de heredibus vel pro heredibus nostris seu quelibet emissa vel extranea persona contra hanc donationem venire aut eam infringere temptaverit hoc quod repetit non evindicet sed insuper sociante fisco ei cui litem intulerit auri libras XX argenti pondera C componat et sua ut dixi repetitio nullum effectum obtineat S Rotberti vicecomitis et Ingeltrudis uxoris sue S Lanberti filii eorum S Wichardi S Ugonis S Letaldi S Waloni Data in mense decembrio anno V regnante Lothario rege gloriosissimo Richardus notarius et levita scripsit