Charter Document - 05390051
| Charter Number: | 05390051 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0956 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hugonis Magni temporibus Lanberto Allobrogum comite Letaldus miles Teduini Gordonensis castri patruus Burgundiam petens predicto Lanberto atque Bernardo cognatis videlicet suis sese commisit quorum gratiam adeptus plurima sibi contulerunt e quibus quedam suo adquisivit labore Horum ergo temporibus Arverni fines suos progressi Burgundiam irruunt agrosque vastantes cuncta diripiunt sicque patriam redeunt quibus jam tertio maturantibus remeare fama Allobroges pervolat quosque potentes conturbat Lanbertum necnon Bernardum in bellis Dei dono semper victorem in prolium concitat Qui insimul venientes convocatos quosque suorum potentes consilium ineunt quid sub periculo omnium foret agendum quemve tanto malo mitterent obviandum quorum una sententia Bernardum proclamat ducemque sibi fieri flagitat Eorum ergo petitionibus Lanbertus letus assentiens sic fatus Bernardum exorat Maxima ut vides fidissime meorum nos urget necessitas nostris obviare hostibus sed qui nostrum preferat insigne aliquem expertum nos primum oportet constituere unde quia tua nobilitas sepe in talibus est Dei dono experta petimus nostrorum te ducem fieri succurrendumque tante necessitati Ago inquit Bernardus Deo gratias qui me a tantis periculis quotiens sibi placuit sanum reduxit verum his usque huc nimium fatigatus talia repetere jam non monet animus nullo modo auctum in tantis laboribus Ad hec Lanbertus sic ait Multo quidem ampliora quam tua possidet nobilitas certo te promeruisse scio quare non te in vanum laborasse penitebit huic si tantum non distuleris succurrendum necessitati Bernardus inquiens sic respondit Non pro quod vestra celsitudo expetit emolumentum qualibet peto conniventia presertim cum quid summa majestas in hoc decreverit conflictu ignorem sed si solita Dei clementia victorem incolumemque reddiderit vester deliberet animus quid potissimum digne conferat Hec optato Lanbertus spopondens animo Patriciacum una petentes Ricardum qui tunc eidem loco preerat orationis gratia sese muniendi adeunt oblatisque Bernardus de suis prediis unum mansum in Curdinvilla cum servo atque pratis vineis terris cultis et incultis aliumque cum servo alio in Gentiliaca villa in loco Renoso dicto cum pratis vineis terris cultis et incultis et usuriam silve reliquias sanctorum quibus in preliis jam usus fuerat secum defert Tali ergo presidio sub Dei clemencia munitus in Burbunensi pago obviat hostibus consertoque prelio propter Calamossem villam tanta eos cede feravit ut currentes excluderentur non amplius quam XV suorum amissis ex quibus predictus fuit Letaldus Guidoque atque Harnaldus Ad votum ergo sui potitus victoriam gaudens remeat patriam cum predictis Letaldum deferens Patriciacum ob quorum animarum remedium predictus Lanbertus sive Bernardus quicquid dono ab ipsis possederant vel ab aliis de ipsorum prediis emerant perpetualiter loco eidem uterque contulit unum mansum videlicet cum clauso in villa que dicitur Vetula Vinea alium in loco qui Moncellus dicitur quem de comstabili emerat predictus Letaldus et de suis heredibus cum uno campo inter Crosam et Guttam que de Ponte Montis descendit alium mansum in loco qui dicitur Vallis et medietatem Ponte Montis et medietatem Taxneriarum et quicquid Guido et Hernaldus adquiseriunt in Fabro Exardo ad fabricam videlicet unum curtilium ad Karum locum unum campum cum vineis terris cultis et incultis et silvis et quecumque illis fuerunt cum reditibus et consuetudinibus omnium rerum sub hujusmodi voto ut quicumque horum aliquid que dicta sunt infringere vel repetere temptaverit cum Juda proditore Anna et Caipha damnationem accipiat cum diabolo et angelis ejus in ignem eternum eique cui litem intulerit sociante fisco auri libras X persolvat et sua omnimodis frustretur repetitio Hec vero donatio ut firma stabilisque permaneat cum stipulatione subnixa et testibus subscriptis eam subter firmavimus Lanbertus Bernardus Lethedus Gisus David Hildricus Antus Rainerius Deodatus Budo
