Charter Document - 05390048

Charter Document - 05390048


Charter Number: 05390048
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 0941
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In Dei nomine ille abbas monasterii sancte Marie sancti Petri et sancti Benedicti Floriacensis Notum sit omnibus fidelibus sancte Dei ecclesie quia postulavit nos quidam homo sancti Benedicti servus nomine ille vel femina similiter sancti Benedicti ancilla nomine illa ut ei et infantibus ejus scriptum securitatis faceremus hoc est quod eam et infantes ejus nulli unquam homini daremus aut commutaremnus sed eos semper in nostro indominicatu teneremus Nos autem eorum petitioni consentientes hoc ea fecimus ratione ut annis singulis debitam nobis servitutem reddant hoc est IIII denarios singuli de suo capite receptum quoque nobis faciant sicut servi sancti Benedicti tempore oportuno