Charter Document - 05390047
Charter Number: | 05390047 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0941 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Divina pietas que fidelibus ad usum hujus vite bona temporalia prestat hoc etiam majori benignitate largitur ut de eisdem temporalibus eternam sibi mercedem valeant preparare Quapropter ego Elisiernus hoc per gratiam Christi retractans et me ad obsequium divine servitutis conferre et de rebus juris mei portionem in posterum reservare decrevi Et quia monasticam professionem mihi subire placuit beatissimum Benedictum patrem videlicet monachorum ac ducem placandum quamprimum judicavi Igitur predium meum quod Seda dicitur situm in Guastinensi pago cum omnibus que ad ipsum pertinent in honore domni nostri beatissimi Benedicti ad Floriacum cenobium quo ipse quondam de Cassino translatus requiescit perpetualiter habendum trado cum ecclesiis videlicet villis atque mancipiis seu ceteris quibuscunque rebus ad ipsum pertinentibus quicquid vi[de]licet vel inquisitum vel inquirendum videtur Quia vero juxta Apostolum cura proximorum neglegenda non est volo ut easdem res filius meus Joseph necnon et filia mea Elisabeth et primogenitus ejusdem filie si de legitimo conjugio fuerit ad usum fructuarium teneant post eorum discessum ipse res cum omni integritate ad predictum cenobium transferantur et ita in usibus fratrum cedant ut nulli abbatum liceat inde benencium laicis dare Ne vero aliquis dicat quod ipse res donat[e] quidem sint sed non possesse trado in presenti ad possidendum ecclesiam que est in Monte Leonis cum omnibus que ad ipsam pertinent et alteram que est in villa Prunedo similiter que scilicet ecclesie et pro censu teneantur et ad indicium possidendi Si vero quod absit ulla qualiscunque persona quicquam de hac nostra constitutione infringere temptaverit illi maledictione subjacebit que in sanctis libris contra pervasores rerum ecclesiasticarum terribiliter comminatur ut juxta divinam vocem maledictus sit qui transfert terminos constitutiones proximi sui et cum Elodoro participetur qui errarium Domini infringere temptavit Ista vero auctoritas omni tempore ut inconvulsa perduret hanc manu propria firmavi et filium meum Joseph firmare feci Sign Elisierni Sign Ugonis comitis Signum Teudonis comitis Joseph acolitus Signum Bernardi comitis Sig Teutbaldi comitis Sign Fulconis comitis Sig Gauzfredi comitis Sig Rodulfi Sig Aymonis Sig Frotmundi Sig Rainardi Sig Arnaldi Sig Girardi S Gauzberti Sig Rotberti Sig Hervei Datum mense novembris anno VI regni Hludovici regis S Andreas monachus scripsit