Charter Document - 05390046
Charter Number: | 05390046 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0940 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In Dei nomine Archembaldus abbas monasterii sancti Petri et sancti Benedicti Floriacensis Notum sit omnibus fidelibus sancte Dei ecclesie quia postulavit nos quidam homo nomine Archenaldus et uxor ejus Adelais ut eis et uno heredi et filiis eorum ut aliquid ex rebus nostris ad censum concede[re]mus eis quod et fecimus hoc est unam ecclesiam et quicquid ad ipsam aspicit terris cultis et incultis et mansos septem inter vineas et terram arabilem in pago Guastinensi vicaria Bainensi in villa B[]dardi terminatur ex una parte terra Sancti Dyonisii [ex a]lia terra Sancti Verani tercia alodo Dagoberti et Teuderici quarta via publica quod ea fecimus ratione ut annis singulis missa sancti Benedicti que est in mense decembri in censum persolvant solidos V si vero de ipso censu tardi aut negligentes extiterint licentiam habeant legaliter emendandi et ipsam terram non perdant sed faciant ex ea quod voluerint sicut mos est ipsi[us] pagi salvo jure ecclesiastico Hanc autem cartam ut firm[a] veriorque credatur manu propria manibusque fratrum nostrorum roborari decrevimus Actum Floriaco monasterio Archembaldus abbas huic manui firme hortantibus fratribus S Geraus episcopus et monachus S Vulfaldus monachus S Arenaudus monachus S Hildemarus monachus S Richardus monachus S Rotgerius S Cloibernus monachus S Sicherius monachus S Fulcherius monachus S Lucas Data mense septembris anno V regis Hludovici S Amalbertus monachus