Charter Document - 05390043

Charter Document - 05390043


Charter Number: 05390043
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0936
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In Dei nomine ego Segeneldis femina pavens diem extreme vocationis dono pro remedio anime mee vel senioris mei Otberti aliquid de res proprietatis mee ad monasterium sancte Dei genitricis Marie et sancti Petri atque sancti Benedicti Floriacensis et ad cellulam Patriciacensis hoc est vinea que resedit in pago Augustidunense in fine Marliacense in villa Margalgias qui terminat ex una parte vinea Petro et de alia parte vinea Vulberti et de duabus aliis partibus vinea Godane infra istas terminationes totum ad integrum dono ad supra dictum locum vel ad servos Deo ibidem servientibus ut ex hoc die quicquid exinde facere voluerint liberam et firmissimam potestatem habeant faciendi Si quis vero quod minime credo si ego aut ullus de heredibus meis [] Actum Patriciaco villa publice Signum Segeneldis qui donationem istam fieri et firmare rogavit Signum Malguini Signum Genaldi Signum Gauzberti Signum Odilonis Signum Vulfardi Data mense martio anno primo regnante Ludovico rege Gunfredus notarius scripsit