Charter Document - 05390042
Charter Number: | 05390042 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0933 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Si aliquis de rebus suis locis sanctorum dare voluerit hoc sibi procul dubio Deum retribuere confidit Idcirco ego in Dei nomine Vulgrinus dono aliquid de res proprietatis mee ad monasterium sancte Dei genitricis Marie et sancti Petri atque sancti Benedicti Floriacensis loci ubi ipse sanctus debito quiescit honore donatumque in perpetuum esse volo hoc est curtilus quem adquisivi de Bernardo cum campo et prato simul tenente qui resedit in pago Augustidunense in fine Geloniacense in villa Cisa qui terminat de duabus partibus terra sancti Benedicti de tertia parte Gutta currente de quarta parte silva increpita et dono in alio loco condemina qui resedit in Bargias que terminat de uno latus terra sancti Benedicti et de alio latus de ipsa hereditate et dono ibi servientem nomine Leotbertum Infra istas terminationes totum ad integrum dono ad monasterium sancti Benedicti ea tamen ratione ut quamdiu ego advixero teneam et possideam et de anno in annum missa sancti Benedicti que est in mense decembrio persolvi faciam denarios IIII et post obitum meum ad supradictum locum easdem res revertantur Et ut hec donatio firma et stabilis permaneat eam subter firmavi ac firmare rogavi Actum Cisa villa publice Signum Vulgrini qui donationem istam fieri et firmare rogavit Signum Faletrudis qui consensit Signum Adelelmi Data mense januario anno X regnante Rodulfo rege Gunfredus notarius scripsit