Charter Document - 05390041
| Charter Number: | 05390041 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0932 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In Dei nomine notum sit omnibus fidelibus sancte Dei ecclesie quod ego Odilo et conjux mea Arburgis et Algualo et Lipsindis et Hildericus paventes diem extreme vocationis donamus pro remedio animarum nostrarum et pro remedio animarum Guitaldi et Widonis fratrum aliquid de res nostras ad monasterium sancte Dei genitricis Marie et sancti Petri atque sancti Benedicti quod nominatur Vetus Floriacus donatumque in perpetuum esse volumus hoc est curtilus cum mansione et vinea qui resedit in pago Augustidunense in fine Verliacense in villa Vasiniaco qui terminat de duabus partibus terra sancti Benedicti de tertia parte via publica de quarta parte terra ad ipso donatore Infra istas terminationes supradictas res tradimus atque transfundimus ad supra insertum locum et ad monachos ibidem Deo famulantes ad stipendia et ad victum eorum ut quicquid secundum fidelitatem sancti Benedicti facere voluerint liberam et firmissimam sine alicujus inquietudine habeant potestatem faciendi Si quis vero quod minime credimus si nos ipsi aut ullus de heredibus et proheredibus vel aliqua ulla emissa persona qui contra hanc donationem aliquid conare temptaverit hoc non valeat vindicare quod repetit sed insuper auri libram coactus componat et sua repetitio nihil valeat sed hec presens donatio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Patriciaco villa publice Signum Odilonis et uxoris ejus Arburgis qui donationem istam fieri et firmare rogaverunt Signum Eldrici Signum Libsindis Signum Gunterii Signum Rotardi Signum Guineterii Data mense decembrio anno X regnante Rodulfo rege S Gunfredus notarius scripsit
