Charter Document - 05390039

Charter Document - 05390039


Charter Number: 05390039
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0923 - 0930
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In Dei nomine ego Teotardus et conjunx mea Ermengardis paventes diem extreme vocationis donamus pro remedio anime nostre vel parentum nostrorum donatumque in perpetuum esse volumus res nostras ad monasterium sancte Marie et sancti Petri atque sancti Benedicti Floriacensis monasterii que sunt site in pago Augustidunense in fine Geloniacense in villa que vocatur Romania quicquid mihi ibi videtur habere hoc est in vineis campis pratis silvis aquis aquarumve decursibus et quicquid in Carnedo visus sum habere totum ad integrum dono atque transfundo ea ratione ut quamdiu vixerimus teneamus atque possideamus ita ut festivitate sancti Benedicti mense decembrio persolvamus in censum denarios II et non liceat nobis vendere aut alienare sed cum omni melioratione post obitum nostrum revertatur sine ullius inquietudine ad predictum monasterium Si quis vero si ego ipse aut ullus de heredibus meis seu quelibet emissa vel extranea persona contra hanc donationem venire conatus fuerit aut eam infringere temptaverit hoc quod repetit non vendicet sed insuper sociante fisco ei cui litem intulerit auri decem libras componat et sua ut dixi repetitio nullum effectum obtineat sed et hec presens donatio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Patriciaco monasterii Signum Teotardi et uxoris ejus Ermengardis qui hanc donationem fieri et firmare rogaverunt Signum Hildradi Signum Leotaldi Signum Alerici