Charter Document - 05390037

Charter Document - 05390037


Charter Number: 05390037
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0923 - 0930
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Qualiter ego Ricindis mulier Christi famularum minima alodum mee proprietatis Floriacensi monasterio tradiderim sancte Dei genitricis Marie sancti quoque principis apostolorum Petri et beatissimi confessoris Benedicti ibi quiescentis honore dicato in Christi nomine tam futuris quam presentibus notum volo esse Cum ergo omnes progenitores seu mei propinqui pupillam me reliquissent vir quoque meus viduam deseruisset cernens cuncta presentis vite esse transitiva jam fine propinquans adii predictum locum super flumen Ligerim positum sanctorum monachorum quibus preerat dignus Deo abbas Lanbertus poscens orationibus sociari offerens pro me et pro meo filio Poncio clerico cognomento Augerio qui solus ex omnibus filiis supererat ipsum alodum quem ex progenitoribus meis habebam cum omnibus que adquisieram eo tenore ut cum ipso suis orationibus me sociarent et si me superviveret eorum stipendiis aleretur si vero monachatus ordinem exposceret pro hoc susciperetur Cujus petitionem venerandus abbas Lanbertus cum Deo dignis monachis voluntarie suscipientes predicto tenore quod petebam peregerunt Habet autem ipse alodus in parochia Kuldrensi villam que dicitur Vilatica cum servis et ancillis pratis terris cultis et incultis et silvis in loco vero qui dicitur Vitriacus unum mansum cum vineis et pratis in alio item loco qui dicitur Tanevogensis unum mansum cum vineis pratis et silvis Si quis vero hanc donationem infringere temptaverit hoc quod repetit non vindicet sed insuper sociante fisco ei cui litem intulerit auri libras X componat et sua ut dixi repetitio nullum effectum obtineat sed hec presens donatio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Floriaco monasterio tempore reverendi Lantberti abbatis regnante Rodulfo rege S Hildradi S Leotaldi S Alerici