Charter Document - 05390036

Charter Document - 05390036


Charter Number: 05390036
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0908
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Quisquis prelatorum res ecclesiasticas rationabiliter distribuere seu commutare deliberat juxta morem antiquitatis ita debet posteritati litterarum titulis patefacere ut facile perspiciatur series rationis cum a quolibet inquisita fuerit Quapropter Aymo divina favente clementia humilis abbas monasterii egregii confessoris Christi Martini quod est situm in suburbio civitatis Edue notum esse cupimus omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus presentibus atque futuris quoniam cum apud memoratum cenobium residentes de communibus ejusdem causis nostre sollicitudini commissis tractaremus venit ante presentiam nostram quidam religiosus monachus Hersandus nomine prepositus celle piissimi patris Benedicti Patriciacensis ex parte reverendi abbatis Lamberti qui preerat cenobio ejusdem eximii patris Benedicti quod est constructum in pago Aurelianensi in agro Floriacensi intimans nos habere quamdam capellam subjectam celle Enciacensi cui sub nostro regimine preesse cernitur Hugo venerabilis prepositus que videlicet capella in medio rerum sancti Benedicti sita est ad predictam cellam Patriciacensem pertinentium innotuit etiam esse aliam capellam subditam loco cujus curam gerebat situ contiguam celle Enziacensi quam pro oportunitate et congruentia circumjacentis terre sancti Benedicti prenominatus abbas nobis commutare deposceret Quam subtiliter causam inquirentes a supradicto nostro preposito comperimus utillimum fore si ejus petitionibus assensum dantes hoc camium firmaremus Dedimus igitur prefato abbati capellam nostram sitam in pago Matisconensi dicatam in honore sancti Quintini martyris preminentem ville cujus vocabulum est Petra fixa cum parrochia et decimis et omnibus appendiciis circumquaque positis quesitis et inquirendis In recompensatione vero hujus dedit nobis prescriptus abbas aliam capellam constructam in pago Augustidunensi in villa Balgiaco supra fluvium Ligeris sacratam in honore sancti Desiderii cum omnibus ad se pertinentibus circumcirca quesitis et inquirendis eo tenore ut unaqueque pars quod accepit teneat jure perpetuo habens liberam potestatem possidendi ordinandi et si quid libuerit agendi ab hac die et deinceps absque ulla contradictione seu retractione Ut autem hoc nostre commutationis testamentum validiorem in Dei nomine obtineat firmitatem manus proprie subscriptione roboravimus et idipsum facere fratribus nostris imperavimus Aymo divina gratia permittente humilis abbas hoc concamium firmavit et subscripsit S Otgarius S Evrardus S Silinus S Unbertus Eldegarius S Momolenus S Gerardus Data mense martino anno XVI regni Karoli serenissimi principis Bernardus exiguus monachorum sacerdotumque omnium scripsi