Charter Document - 05390034
Charter Number: | 05390034 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0900 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Karolus gratia Dei rex Si servorum Dei suggestiones [] Notum igitur maneat omnibus sancte Dei ecclesie ac nostris fidelibus presentibus atque futuris quod religiosi viri ex monasterio sancti Benedicti nostram adeuntes celsitudinem postulaverunt humiliter quatenus ob eorum utilitatem ordinandam nostra serenitate auctoritates quas propter stabilimentum monastice religionis venerabilis Johannes Romane presul ecclesie universique regni nostri episcopi necnon pie memorie gloriosique patres nostri imperatores Hludowicus scilicet ac Karolus super ordinatione ac electione proprii abbatis ex monachis ejusdem loci atque etiam ex villis ad victum vestitumque illorum proprie pertinentibus statuerunt renovando publice roboraremus Quorum petitionibus benigne faventes decrevimus illis confirmari per preceptum nostrum quod poposcerunt quatenus et presentes et secuturi ejusdem loci monachi deinceps absque ulla penuria stipendiorum valerent Domino libere militare et delectaret eos pro nobis et stabilitate regni nostri Dominum exorare simuique hoc rectum fore decernentes ut villas ad victum veluti diximus vestitumque illorum delegatas in hoc eodem nostre auctoritatis renovato precepto nominatim designaremus hoc est quidquid in circuitu ipsius monasterii in monte et in valle est cum omni integritate Galliacum cun Novo vico Varennas similiter Isdum Germiniacum Castellionem cum Pinedello Pauliacum similiter Matriniacum cum Usennaio et Villare totum Monasteriolum Ulmidum Diacum Pauduliacum cum curte Marindi Tauriacum totum Patriciacum sicuti ab Hecardo comite condonatum est Everam cum omni integritate Bolonis villam Bellam silvam Sarmaciolas Batmarivillam Bosonis villam Suncantum cum omnibus appendiciis suis et Garencias cum omni integritate areas in civitate Aurelianensi cum vineis Cameron Caput Cervium similiter ecclesiam in Vinoile villa et sex alios mansos ad piscationem necessarios et quidquid etiam a quibuslibet religiosis hominibus exceptis his villis in eleemosyna eidem loco collatum est vel deinceps condonatum fuerit Hec itaque a nostra liberalitate secundum precepta patrum nostrorum de rebus ejusdem monasterii ad stipendia abbatis ipsius monasterii et fratrum deputata esse omnium nostrorum et sancte Dei ecclesie fidelium agnoscat industria et a nobis modis omnibus inhibitum ut nullus abbas futurus de eodem monasterio secundum nostram indulgentiam et sanctorum episcoporum privilegium ab ipsis monachis regulariter eligendus de nominatis villis vel locis seu etiam ex villis ad hospitale nobilium quod Porta vocatur pertinentibus itemque ad hospitale pauperum necnon ad lumen ecclesie subministrandum deputatis vel etiam ad cellarium illorum aspicientibus quidquam diminuere aut in alios usus transmutare presumat sed de ipsis et regale servitium strenue peragat adjunctis vassallorum annuis donis et edificiis monasterii et munitione et ipsis servis Dei in eodem loco habitantibus congrua stipendia subministrare studeat Et ut hoc nostre munificentie preceptum nostris futurisque temporibus verius credatur et plenius conservetur consueto serenitatis nostre signo et anuli nostri impressione jussimus roborari Signum Karoli regis gloriosissimi Erluinus notarius ad vicem Askerici episcopi subnotavit Datum III kal novembris indictione III anno VII regnante domno Karolo rege gloriosissimo redintegrationis III Actum monasterio Sancti Benedicti in Dei nomine feliciter amen