Charter Document - 05390033
Charter Number: | 05390033 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0898 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Cum in omnibus juste et rationabiliter largitis idonea sint adhibenda testimonia necesse est tamen ut quicquid unusquisque sive pro eternali recompensatione dare disposuerit ita muniatur scripture testamentis ne cujusque possit fallacie obviari figmentis Propterea ego Wineterius notum fieri volo omnibus Dei fidelibus tam presentibus quam futuris quoniam ego pro Dei amore atque bonis mihi a servis illius largitis dono quasdam mee proprietatis res monasterio sancte Marie semper virginis et sancti Petri apostolorum principis seu beati Benedicti abbatis quod vocatur Floriacum quo corpus ejusdem reverendi Patris requiescit que sunt site in pago Augustidunense in territorio Matornensi in villa Corcellas colonias VIIII quas de meo jure in jus et dominationem servorum Dei ex jam dicto cenobio transfero in futurum possidendas cum consensu filiorum meorum Wineterio et Theoderico et in alio loco qui dicitur Mansiunculas in eodem pago colonica I in territorio vero Volabrensi ipsius pagi in villa que dicitur Vallis et in villa Ponto quantum visus sum habere atque in eodem fine campum I qui nominatur Grandis Campus in pago autem Matisconensi in loco qui vocatur Solmeriacus quicquid gloriosissimus senior meus Heccardus comes mihi dedit videlicet mansum indominicatum cum aliis mansis VIII ad eumdem mansum pertinentibus juste et legaliter harum itaque trium villarum res cum mancipiis et omnibus ad easdem pertinentibus et cum supra memorato campo dono prefato loco et ministris illius ea tantum ratione ut quamdiu Wineterius et Theodericus atque unus eorum heres Deo ordinante advixerint jure beneficiario eas possideant ita ut annis singulis purificatione sancte Marie XII denarios persolvant et post illorum obitum cum omni melioratione ad predicti loci dominium revertatur In villa quoque Bassiniaco et in loco qui dicitur Felici Vulpe atque in villa Curtilis Matisconensi pago in villa Moncimano colonicam I cum campo et prato quicquid visus sum habere et circa fines ipsius monasterii res libero in dominando fruantur arbitrio monachi ejusdem loci Has igitur supra determinatas cum omnibus ad se juste aspicientibus per supra nominatos filios consensum quasdam jure beneficiario adhuc retinens quasdam vero ad presens dimittens per hanc mee traditionis cartulam sepe memorato monasterio et monachis illius dono trado et perpetualiter concedo sicut supra habetur adnotatum jure firmissimo maneat inconcussum Si quis vero contra hanc donationis mee cartulam quod minime credo venire temptaverit et eam destruere voluerit nihil quod cupit adimplere valeat sed cui injuriam intulerit libras auri purissimi III coactus exsolvat et hec presens donatio inconvulsa permaneat Que ut firmior permaneat manu propria subter firmavi et omnibus quorum subtus habentur nomina firmare rogavi Aucta Augustiduno civitate feliciter amen Signum Wineterii qui hanc donationem fieri et firmare rogavit Signum Wineterii et Theoderici filiis ejus consentientibus Signum Bodonis Signum Otranni Signum Leobaldi Data VIII kal jun indictione VII mense primo obeunte Odone quondam rege redintegrante sedem regni Karoli regis S Laurentius jubente Wineterio scripsit et subscripsit