Charter Document - 05390032

Charter Document - 05390032


Charter Number: 05390032
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0895
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Notia warpituria et eos qui hanc notitiam subterfimaverunt ubique veniens Wineterius et filius suus item Wineterius et Theodericus in villa que dicitur in Ulneto ante monachos sancti Benedicti nominibus Odoni Ardoini Ragenbaldo Amirado Gunberto Ilgerno Laurentio Presagio Ansberto Huboldo et aliis ceteris qui cum eos ibidem advocatis sancti Benedicti aderant Rotardo Girmaldo Rotberto item Rotardo illas res que sunt in pago Augustidunense in villa Corcellas colonias VIII et in alio loco qui dicitur Masiunculas coloniam I in territorio vero Volabrensi in villa que dicitur Vallis et in villa Ponto quantum ibi videbantur habere in pago autem Matisconense in loco qui vocatur Solmeriacus mansum indominicatum cum aliis mansis VIII et in villa Moncimano coloniam I cum campo et prato ecclesiamque sancte Marie que vocatur Faltreerias istas res cum omnibus appendiciis suis et omnia supra denotata warpiverunt et se exitum fecerunt pro amore Domini necnon pro amore patris sui et parentum suorum et pro bonis his hominibus quorum sunt hec vocabula S Wineterii et filiorum S Wineterio Thederico qui consenserunt et warpiverunt et firmare rogaverunt S Rotardi S Grimaldi S Teotbaldi S Andrici S Bernardi S Amalberti S Ego Matebertus datavi die veneris in mense maio in anno VIII regnante Odone rege