Charter Document - 05390031

Charter Document - 05390031


Charter Number: 05390031
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0889
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Si aliquid de rebus suis fideles sancte Dei ecclesie locis sanctorum dare voluerint hoc sibi procul dubio in eterna beatitudine retribuere confidunt Idcirco ego Vulfardus pavens diem extreme vocationis ne gravatus mole peccaminum sine fructu boni operis sterilis inveniar et quoniam audivi Dominum dicentem in Evangelio quicumque reliquerit patrem aut matrem aut fratres aut sorores vel uxorem aut agros propter nomen meum centuplum accipiet et vitam eternam possidebit ideo dono pro anime mee remedio atque in elemosina genitoris mei Vulfardi et genitrice mea Susannane necnon et germanorum fratrum meorum Adelardo Vulgrino Ymo et sorore mea Hildeburga vel nepote meo Vulgrino donatumque in perpetuum esse volo res meas quas de hereditate patris mei et matris mee michi remanserunt que sunt site in pago Augustidunense in agro Goloniacense in villa que vocatur Cisa id est villare integrum cum casas indominicatas et que sunt in Ardenna seu Brolio ad monasterium sancte Marie et sancti Petri atque sancti Benedicti Floriacensis loci ubi preest vir venerabilis abba Girbertus una cum turba plurima monachorum ibidem Deo famulantium qui habet ipse villarus terminationes de uno latus et subteriore fronte terra sancti Benedicti et de alio latus via publica et de fronte superiore de ipsa hereditate Donc etiam in alio loco villarem I qui vocatur Bieria quem acquisivi de Vulfrado et de uxore sua Benedictane habet ipse villarus terminationes de uno latus et uno fronte terra sancte Marie et de alio latus terra sancti Andochii et de superiore fronte via publica et de alia parte de ipsa hereditate Sic trado ipsum villarem totum et ad integrum vel quicquid ad ipsum villarem aspicere videtur id est campis pratis silvis aquis aquarumve decursibus Dono etiam vineas in pago Cabillonense in loco qui dicitur Contriacus Dono etiam ad prefatum locum alias vineas que sunt in pago Augustidunense in villa que vocatur Floriacus cum curtilo Dono etiam farinario meam partem que est super fluvio Burbontio Dono etiam servientes id est Ingeldrico dono etiam Mardoerio et quicquid etiam mihi videtur habere in villa Cisa tam de hereditate quam et adquisivi preter quod in Goloniaco est et illum curtilum ubi Vulfardus mansit et preter illum campum quem de Girberto adquisivi et preter hoc quod mihi mater mea inquartavit et alia res dono totum ad integrum quod mihi videtur habere id est campis silvis pratis aquis aquarumque decursibus necnon et vinea quam ad Limania adquisivi et sic trado totum et ad integrum ut exinde habeatis potestatem tenendi plantandi edificandi vel quicquid exinde facere volueritis liberam potestatem in omnibus habeatis faciendi Si quis vero si ego ipse aut aliquis de heredibus meis seu quilibet emissa vel extranea persona qui contra hanc donationem meam venire conaverit aut eam frangere temptaverit hoc quod repetit non vindicet sed insuper sociante fisco auri libras X argenti pondera VI componat et sua ut dixi repetitio nullum effectum obtineat Actum Patriciaco villa publice S Vulfardo qui hanc dominationem fieri et firmare rogavit S Adelardi qui hanc donationem consensit S Rotardi S Wineterii S Elperici S Landrici S Teotgrininio Data in anno II regnante Odone rege id est in mense novembrio die II S Laurentius clericus rogatus scripsit et suprascripsit