Charter Document - 05390030
Charter Number: | 05390030 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Restitution |
Date: | 0885 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notitia qualiter vel quibus presentibus venientes Theodericus et Urso filius et gener quondam Theoderici comitis anno incarnationis dominice DCCCLXXXV indictione III mense aprili die sabbati ad monasterium sanctissimi patris Benedicti quod vocatur Floriacus in secretarium basilice ante presentiam domni abbatis Theotberti et monachorum ejusdem loci necnon laicorum nobilium [quorum nomina] partibus inferius inserta tenentur humillime deprecati sunt dari sibi ab eodem abbate et congregatione indulgentiam pro peccato quod contra Dominum et sanctum Benedictum ipsoque commiserant ante fere biennium de rebus quas olim bone memorie Heccardus comes in elemosina sui parentumque suorum eodem loco testamento delegaverat Patriciaco scilicet cum appendiciis suis quasque ipsi erroneo jussu prefati Theoderici comitis quasi hereditarias contra legem et justitiam pervadendo expoliaverant et per hoc non parva ipso loco impedimenta importaverant confitentes deceptione aliorum tam illum quam se in hoc gravissime deliquisse et nunc veritate comperta se penitere quod leviter fecerant Ideoque non solum sibi sed etiam sepe dicto fratri suo jam defuncto et fratri Richardo ut predictum est indulgentiam pro Dei amore exposcere nulla extrinsecus alia necessitate nisi spontanea ratione ad hoc se agendum profitentes adductos Quorum humillimam et justam petitionem considerans predictus sepe venerabilis abbas simul cum monachis aliisque religiosis et nobilibus viris quorum primi fuerunt Hildebrandus et Ermenoldus ipsorum propinqui Deo gratias referentes qui hec illis inspiraverat quique non statim ut peccaverint errantes punit sed ad penitentiam miseratus provocat et expectat decreverunt ipsis ultro id offerentibus ut uterque eorum scilicet Theodericus et Urso per suos guadios eidem abbati per manus Eufonis advocati sui legaliter emendarent quicquid ipsi vel alii cum ipsis in hac parte commiserant Quod et fecerunt ac rursus per festucam et sui et fratris sui Richardi heredumque et proheredum suorum vice easdem res nichilominus legaliter guarpiverunt Deinde frequenter nominatus abbas propter Deum omnem multam legis et commissi ea ratione habita illis indulsit ut si quando forte contigisset a suis partibus id est a sancti Benedicti partibus contra illos aliquid commissum in iterum vel suos pro hoc prius condemnare quam ejusdem quantitatis multam eis indultam haberent que sibi in hac causa tunc fuisset remissa Quo peracto ante altare ipsius ecclesie petita et accepta indulgentia etiam cum orationibus et benedictione et promissa eidem loco benivolentia et debita devotione communiter statutum est hanc fieri debere notitiam quatinus certa et firma hec eorum ratio omni deinceps tempore servaretur quam pene omnes qui affuerunt nobiles videlicet laici aut proprie manus subscriptione aut signo vel jussu legali solemniter ut subter insertum est in crastinum firmaverunt Signum Theoderici qui hanc notitiam fieri et firmare rogavit Signum Isgerii Signum Ursonis qui hanc notitiam fieri et firmare rogavit Signum Undonis Signum Hildebrandi Signum Ermenoldi Signum Helisei Data in mense aprili anno defunctionis domini Karlomanni regis Gauzbertus notarius scripsit