Charter Document - 05390029

Charter Document - 05390029


Charter Number: 05390029
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 0878
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Joannes episcopus servus servorum Dei omnibus episcopis atque aliis Dei fidelibus per Galliam constitutis Quoniam ex apostolica successione sollicitudinem omnibus ecclesiis debemus impendere sic cupimus generali consulere necessitati ut etiam quorumcumque singulares causas sine fastidio cognoscamus Igitur cum propter multiplices ecclesie Dei curas Gallicanam adeuntes regionem Trecas civitatem devenissemus anno incarnationis dominice DCCCLXXVIII et ad resecanda quelibet inutilia vel statuenda ecclesiastica jura synodum generalem plurimorum celebraremus episcoporum inter alia suggessit auctoritati nostre venerabilis partium vestrarum abbas nomine Theotbertus ex cenobio quod vocatur Floriacus in pago Aurelianensi quod idem monasterium quidam religiosus abba Leodebodus nomine monachis extruxerit in honore Dei et sancte genetricis Marie necnon beati principis apostolorum Petri quod revelatione divina per monachos ejusdem loci a Beneventana provincia corpus illuc sancti Benedicti pervenerit olim allatum ibique reverenter humatum sicut manifestissima constat veritate et quod propter stabilimentum monastice religionis pie memorie gloriosus imperator Karolus per preceptum sue auctoritatis eidem loco res denominatas delegaverit partim a regibus partim a religiosis hominibus pro amore Dei illic contributas ut victum atque vestitum monachi ibidem Domino militantes deberent habere necnon et hoc quod beate recordationis pater ejus serenissimus augustus in ipso loco hospitale nobilium quod Porta appellatur juxta regularem institutionem itemque hospitale pauperum in sui parentumque suorum elemosyna statuerit et res ad hoc opportune agendum necnon alias ad lumen ecclesie administrandum jusserit deputari que omnia per jam dictos monachos hactenus ibidem comperimus observari nunc vero tam seipsum quam unanimem congregationem sibi commissam humiliter postulare quamvis privilegia multorum meruerint episcoporum ad reprimendam quorumlibet inlicitam cupiditatem ut super abbate regulari ex eis eligendo etiam nostre auctoritatis privilegia consequantur Quocirca nos potestatem quam gratis a Christo accepimus secundum evangelicam auctoritatem gratis prodesse omnibus cupientes vice beati Petri apostoli decernimus ut in sepememorato loco servi Dei absque inquietudine debitum sue religionis persolvere possint servitium secundum regulam patris Benedicti a propriis abbatibus monachis videlicet ex eodem cenobio regulariter electis in perpetuum gubernentur nec illarum rerum que vel in prelibato precepto nominatim continentur vel a predicto abbate venerabili nunc ejusdem loci Theotberto prefati monasterii officiis deputate habentur ullam ab aliquo unquam patiantur imminutionem et etiam rebus que deinceps a quibuslibet religiosis hominibus eidem loco pervenerint condonate Quod si quis hoc nostrum beneficium irrumpere presumpserit et stipendia servorum Dei in alios usus converterit ab apostolica communione anathematis animadversione illum separamus ut nisi admonitus e vestigio se correxerit cum rapacibus a regno Dei exclusus que meretur tormenta persolvat Ut autem hoc privilegium certam obtineat fidem et Dei famulis in jam dicto Floriacensi cenobio securitatem conferat quamdiu Deus et Dominus noster ecclesiam suam durare voluerit nostra id subscriptione roboravimus Scriptum per manus Georgii scriniarii sancte sedis apostolice in mense augusto indictione XI Bene Valete Data nonis septembris per manum Walberti humillimi episcopi sancte Portuensis ecclesie anno Deo propitio pontificatus domini nostri Joannis summi pontificis et universalis pape in sacratissima sede beati Petri apostoli sexto indictione XI