Charter Document - 05390028
Charter Number: | 05390028 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0876 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notitia traditionalis qualiter vel quibus presentibus veniens Eccardus divina gratia comes Floriaco monasterio die sabbati mensis januarii in ecclesia sancte Dei genitricis Marie et sancti Benedicti presentibus duobus tantum vasallis suis Otgario et Fulcoino necnon venerabili ejusdem loci abbate Teotberto cum parte non parva monachorum ipsius cenobii sed et vasallis ejusdem abbatis et aliis nonnullis nobilibus viris Arlulfo Teodulfo Teotboldo Artmano ipsius abbatie advocato Ursmaro Odolrico Arnoldo Sauviardo inter majus altare et sacratissimum patris Benedicti corpus tradidit per manus jam dicti advocati Artmanni Deo et sancte Marie sanctoque Petro apostolorum principi atque sancto Benedicto res suas in superiore karta nominatim expressas ea duntaxat ratione servata sicut in ipsa quoque donatione habetur insertum ut ipse et conjunx sua Richeldis quamdiu quilibet eorum advixerit easdem res sub usu fructuario et censu supra assignato in sua habeant potestate et post obitum utriusque absque aliqua fraude aut interdictione cujuslibet persone in jus et dominationem prefati abbatis et successorum ejus cum omni redigantur integritate quam traditionem stabilem semper esse volentes manu propria subter firmavimus et a supradictis nobilibus viris jussimus assignari Ego Heccardus dono Dei comes traditio a me facta [subscripsi] Signum Artmanni Data quando et a quo ut supra Signum Teodulfi