Charter Document - 05390027

Charter Document - 05390027


Charter Number: 05390027
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0876
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Si aliquid de rebus suis fideles sancte Dei ecclesie locis sanctis dare voluerint hoc sibi procul dubio in eterna beatitudine Dominum retribuere confidunt Idcirco ego Eccardus dono Dei comes et conjunx mea Richeldis paventes diem extreme vocationis ne gravati nimia mole peccaminum sine fructu boni operis steriles inveniamur donamus pro anime nostre remedio atque in elemosina Childebranni genitoris mei et genitricis mee Donnane necnon germani fratris mei Theoderici et uxorum mearum Albecundis atque Rikeldis donatumque esse in perpetuum volumus res nostras ad monasterium sancte Marie et sancti Petri atque sancti Benedicti Floriacensis loci ubi ipse sanctus Benedictus debito quiescit honore vel ubi preesse cognoscitur vir venerabilis abbas Teotbertus una cum turba plurima monachorum ibidem Domino famulantium que site sunt in pago Augustidunense itemque in pago Matisconense seu in Cabillonense id est villa que dicitur Patriciacus cum ecclesia in honore sancti Petri sacrata cum servis et mancipiis utriusque sexus cum omni integritate quicquid ad jam dictam villam aspicit vel aspicere videtur cum terris indominicatis et vineis terris pratis et omnibus adjacentiis cultis et incultis exitibus et ingressibus [vel quicquid] ibidem videtur nostra esse possessio vel dominatio tam ea que nos indominicata habemus quam etiam ea que vassalli nostri subter inserti de nostro alodo in beneficio habere videntur quicquid videlicet [Guiniterius] de nostro in beneficio habet preter Samiriaco quicquid etiam Ragabaldus filius Altasiane de nostro in beneficio preter Balgiaco quicquid etiam Johannes habet preter Satiniaco item quicquid Godbertus de nostro in beneficio habet et Ragambaldus frater suus Rothardus quoque et Arnulphus et Vulfardus itemque Ragambaldus et Leotboldus et Gunfridus preter quod de Senenciaco habet quicquid etiam de Enimiana in Jurliaco et in Bellomonte et in Colonias conquisivi et quicquid in istis locis habemus totum ad integrum exquisitum et inexquisitum ad confugium supradictorum monachorum faciendum causa insequentium paganorum et ad stipendia eorum seu ad luminaria supradictorum sanctorum subministranda benivolo et promptissimo animo concedimus concessumque in perpetuum esse volumus et de nostro jure et potestate in illorum jus et potestatem transfundimus ea vero ratione ut quamdiu ego et cara conjunx mea Richeldis per misericordiam Dei advixerimus sub usu fructuario easdem res habeamus et de festivitate in festivitatem sancti Benedicti transsolvi faciamus denarios XII Et non liceat nos aut vendere aut alienare aut in illum naufragium ponere sed in meliorata omnia post obitum nostrum sine ullius judicis assignatione ad ipsum monasterium revertantur Si quis vero quod futurum non credimus si nos ipsi aut aliquis de heredibus nostris seu quelibet emissa vel extranea persona contra hanc donationem venire aut infringere temptaverit hoc quod repetit non vindicet sed insuper sociante fisco ei cui litem intulerit auri libras XX argenti pondera C componat et sua ut dixi repetitio nullum effectum obtineat Obsecro autem in Domino et propter Dominum atque detestor per beatam spem eterne glorie omnes quotquot futuri sunt patres sive prelatos prefati cenobii quatenus nulla occasione aut ingenio aut calliditate aut audacia interveniente presumant aliquid ex rebus quas prefato loco sive monachis ibidem Deo militantibus ad refugium et stipendia subministranda tradimus auferre vel transmutare aut beneficia vassallis suis vel propinquis seu quibuslibet personis tribuere vel quolibet ut dixi ingenio naufragare sed liceat prefatis servis Dei ex eisdem rebus sibi necessaria preparare absque aliqua inquietudinis molestia Quod si quis presumptiose nominis Dei invocationem contemnens nostram quoque humilem spernens precem malitiose predictas res invaserit atque violaverit eterne maledictioni subjaceat feriendus justissima Dei sententia in presenti vita particeps Dathan et Abiron Jude quoque proditoris et Caiphe experiaturque principis apostolorum beati Petri penalem eternalemque maledictionem cum Anania et Saphira nisi illud emendatione citissima correxerit et ut hec donatio omni tempore firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa manu propria eam subter firmavimus Ego Ecchardus dono Dei comes donatio a me facta [subcripsi] Signum Otgarii Signum Fulconis Signum Teotboldi Signum Teodulfi Signum Arnoldi Signum Salvuardi Signum Odolrici Signum Arulfi Signum Ursmari Data mense januario anno primo imperii domni Karoli junioris Gautbertus notarius scripsit