Charter Document - 05390025
Charter Number: | 05390025 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0876 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In Christi nomine ego Heccardus cogitans humanum casum fragilitatis mee ideo mihi visum fuit ut res meas quas hereditavi vel adquisivi cum omni substantia ut pro salute anime mee vel genitoris mei Hildebranni seu genitrice mea Dunnane germanoque meo Theoderico necnon et uxoribus Albegundis et Richildis ut in manibus viris istis mea elemosina commendassem quod ita et feci ii sunt Leutboldus Engelboldus Winetarius Luvininus Otgarius Bettilo Vulgis Adelingo Ildebodo Eriberto Dudino Eribrando Adefredo presbiteros et Nivelongo atque Theoderico germano suo ut sicut per instrumenta kartarum vobis tradidi et per guadium et andelagum seu per istos breves commemoratum habeo ex quibus unum mecum retinui et alium Adane germane mee a Frano monasterio commendatum habeo uno tenore conscriptos ut ita disponatis sicut in ipsis insertum est pro salute animas nostras ita agite sicut ante tribunal Christi reddituri sitis rationem et qui vos de ista contradixerit si se non correxerit sit reus in conspectu Dei et omnium sanctorum ejus et ita iram Dei incurrat sicut fecere Dathan et Abiron et Ananias et Saphira qui mentiti fuere donum Spiritus Sancti Nec vero peto karitati vestre ut istius modi nostram consubstantiam dispensetis ea vero ratione si Deus nobis filium aut filiam interim non dederit In primis donate Deo et sancte Marie et sancto Benedicto et Floriaco monasterio quod est situm super fluvium Ligeris villam que vocatur Patriciacus in pago Augustidunense super fluvium Vuldracam cum ecclesia in honore sancti Petri cum servis et ancillis utriusque sexus cum omnibus appendiciis suis vel quicquid domnus Ludovicus imperator benignissimus mihi per suum preceptum dedit ad jam dicta villa cum omni integritate preter Balgiaco quod volo ut donetis a sancto Andochio puellare ad lumen quicquid ibi Leutboldus habuit in beneficio Donate a Solmeriaco quicquid ibi aspicit et Winetarius ibi in beneficio habet et in Matisconense Gerbergane nepta mea et donet pro nos solidos CCC Donate a Satiniaco illo alodo Johanne aut filio ejus Johanne et donet pro nos solidos C Donate illo a Jurliaco et a Belmonte et a Colonias a sancta Maria et sancti Benedicti et ista omnia que ibi donamus sint ad vestimenta fratrum et inde sit noster anniversarius factus per singulos annos tam meus quam et illorum que superius commemoravi et nemo jam dictam villam tum alias res ad alium opus mittat nisi ad ista perficiendum quod si facere presumpserit sit reus in conspectu Dei et omnium sanctorum ejus donec ad ipsum opus ipsas res revocet Donate illo alodo a Nerovilla cum ecclesia in honore sancti Petri et Lugilvilla cum servis et ancillis utriusque sexus vel omni integritate vel propter quod Teotbergane per precariam donavimus Otgario et donet pro nos solidos C illo prato a Spiriaco cum hospitio sit apendicius a Truiciaco illo a Valilias donate Theoderico et Richardo filio ejus et donent pro nos solidos C Donate illo alodo a Canavo et de Alena Fontana ad illa ecclesia a Siviaco que est in honore sancti Benedicti et aliorum sanctorum et ibi de nostro indominicato annona et decima veniat et noster anniversarius de jam dicto sit factus per annos singulos et nemo illum inde abstrahere presumat quod si fecerit sit reus in conspectu Dei et omnium sanctorum ejus donec ad ipsum opus illum remittat Donate illo a Bezzono basilica que dicitur Alba Deo et sancte Marie et sancti Stephani et sancte Farane et illo in Barres qui vocatur Corcella et una alberga et a Maisnils et a Tanido et Tannedello et duo mansa in Longavilla ad ipsum locum a Farane monasterio et ex ipso sit anniversarius meus et Albegundi et Adane atque Bertradane abbatisse factus per annos singulos et qui ipsum monasterium preesse videtur si ista neglexerit sit rea in conspectu Dei et ipsis sanctis donec hoc celeriter emendet Donate illo alodo a Mellido et a Lanatus et a Taflenidas et a Fornellos et a Vernodo Bernardo filio Malguino et donet pro nos solidos CC Et de isto pretio quod superius commemoratum habeo donate per pauperes seu a nostros amicos tam ad nobiliores quam et ad servientes et precor pro Dei amore ubicumque mortuus fuero ut a Sancto Benedicto me sepelire faciatis et si talis tempus est ut per impedimentum esse non possit tamen quando oportunum tempus venerit mea ossa ibi deportare faciatis et qui meam fossam foderint dimidiam libram illis [donate] Donate a sancto Martino a Turonis libras III Et de nostra capella dono Richildi crucem auream cum lignum Domini et altario majore parato et buxta iburnea que non est sculpta et calice argenteo minore et pallio defundato et drapo cum sirico et linteo et casulas duas una persa alia virida albas II subcinctas II stolas II mappulas II corporales II ampullam cum patena argentea et fanono viridi cum brusdo et de egliso I et uno cum sirico amnistrare turibulo minore schilla candellabro aureo I missale plenario cum Evangeliis et Epistolis I textum minorem I dispositum super Evangelium majorem I antiphonarias volumina II batrino ad luminaria drappo plumato a forma I tapeto I sedello ad aqua benedicta I donate illo balteo majore quia de suis gemmis maxime est factus et illo sigillo de amatixto ubi aquila sculpta est et quicquid de gemmis habemus et gangana sirica cum spondale et tapete I et burrene meliore I cum faciunculo I furcella argentea cum cusilares II et illo balteo minore cum gemmis et filias argenteas II aliquid de auro qui remansit fracto et aliquid de petras que ad ipsum opus habemus faciat Richildis cruce a Siviaco et istas res que superius delegatas habeo habeat Richildis in usum quamdiu advixerit postea revertantur ad ipsos superius denominatos quia sic traditiones ei factas habeo A[] sancti Petri et sancti Pauli libello I a sancto Martino a Truciaco cruce argentea minore cum lignum Domini et aliis reliquiis et de clavum unde Dominus crucifixus fuit bursa cum brisdo et simiama drappe plumato super luitrino I buxta iburnea minore I et libro pastorale I canones scarsas quaternio I Gerbaldo epondenale libello de arte militare et pacto Gunbaldo et anapos corneos minores II Walane episcopo libello Isodoro et alio de vita sancti Gregorii et sancti Laurentii Raganfrido episcopo pronosticorum libros II et alio de agricultura et anapos corneos meliores II Ansegiso archiepiscopo tapete meliore I Gesta Longobardorum libro I et cronica quem Gregorius Turonensis facit libro II et fialas argenteas III Waltario episcopo pacto romano libros II et anapo corneo majore cum illo de masaro Adane germane mee succincta aurea et sigillo de amatexto ubi homo est sculptus qui leonem interficit et psalterio minore et libello cum orationibus et psalmis et ero fena Odouurico donate illo bluste inparato et libello de Maria Egiptiaca et sigillo de onichino Bertradane abbatisse evangelio theudisco et Vita sancti Antonii et sigillo de berillo ubi serpens sculptus est biblioteca sancte Marie et sancti Benedicti ad illa ecclesia a Saviaco et de isto pretio que superius commemoratum habeo donate solidos CC a Roma aut in auro aut in argento sancti Petri in elemosina Albegundi pro rocco suo que ibi donare rogavi et ego in peccatis meis in mea necessitate provinta donavi Et illos qui pro alodo quem eis denominatum habeo solvere debent infra unum spatium omnino transolvere faciatis non amplius retardent Theoderico aut Richardo filio suo donate spada spansiga et sigusios II Therico filio Nivelongo spada indica et sigusios II et tabulas saraciniscas Ademaro fratre suo speudo I et cano et seugios II Heccardo filio Heccardi tabulas corneas et pacto Saleco et sigusos II et sparvario I Teutbergane uxore Lotharii cusilares argenteas II cuppa I et anapellos de marmora II et medicinale libro I Otgario caballo I cum sella meliora et seugios IIII et dardo I et brancale I et bragaria aurea I et pellicia meliora I Fulcoino caballo I et tapete I Pedilono caballo I cum sella Warnegario caballo I Eriberto scuto cum lancea caballo Gautberto scuto cum lancea et saxia cum wanto et caballo I Seniore nostro donate falconos II et seugios II Rotardo donate mea brunia cum alsbergo De omnia que remanent tam mobile quam immobile dispensate per pauperes vel cui debitum aut misfactum habemus Casuvula vermicula et istos libros qui fuerunt germani mei Bernardi ii sunt canones penitentiales liber Ambrosii de mysteriis calice vitreo de saphiro donate a Suviaco pro sua elemosina et planata castanea ibi donate et libros qui sunt sancti Benedicti de Floriaco monasterio in illa utica parvula a Siviaco in secretario ubi cista est unde breves habeo in scrinio longebardisco ad ipsum locum habere faciatis Et quod mea insipientia non memoravit vos curare studeatis ut pro salute animas nostras perveniat quia non omnia possumus omnes Et anapo vitreo qui fuit Bernardo Bertradane in sua elemosina et illo manso a Carlista de alodo cum vinea et omnia []