Charter Document - 05390021

Charter Document - 05390021


Charter Number: 05390021
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0839
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jhesu Christi Hludovvicus divina propitiante clementia imperator augustus Imperialis celsitudinis moris est fideliter sibi famulanti donis multiplicibus atque honoribus ingentibus honorare atque sublimare unde noverit experientia omnium fidelium sancte Dei ecclesie nostrorumque tam presentium quam et futurorum quia concessimus ad proprium cuidam fideli nostro Ecchardo nomine res nostre proprietatis que sunt site in pago Augustidunense in agro Patriciacense id est ipsa villa Patriciacus cum casa indominicata vel capella in honore sancti Petri constructa cum appendiciis eorum necnon et in ipso pago in vicaria Girbaldo villa que dicitur Sinciniacus cum omnibus appendiciis et cum mancipiis utriusque sexus et etatis desuper commanentibus vel aspicientibus totum et ad integrum predicto fideli nostro Acchardo ad proprium concedimus cum ecclesia domibus ceterisque edificiis terris cultis et incultis silvis pratis aquis aquarumve decursibus molendinis exitibus et regressibus atque de nostro jure in jus et dominationem ac potestatem ejus solempni donatione tradimus atque transfundimus ita videlicet ut quicquid ab hodierno die de eisdem rebus facere ordinare atque exponere voluerit libero in omnibus jure proprietario potiatur arbitrio faciendi quicquid elegerit Et ut hec auctoritas largitionis nostre firmior habeatur et per futura tempora melius conservetur manu propria nostra subter eam firmavimus et anuli nostri impressione assignari jussimus Signum Hludovvici piissimi augusti Glorius notarius ad vicem Hugonis recognovit Data IIII kal januarii anno Christo propicio XXVII imperii domni Hludovici serenissimi imperatoris indictione III Actum Pictavis civitate palatio regio in Dei nomine feliciter amen