Charter Document - 05390020

Charter Document - 05390020


Charter Number: 05390020
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0836
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Pipinus ordinante divine gratia majestatis Aquitanorum rex Regalis celsitudinis moris est fideles suos donis multiplicibus et honoribus ingentibus honorare atque sublimare Proinde morem parentum regum videlicet predecessorum nostrorum sequentes libuit celsitudini nostre quemdam fidelem nostrum Heccardum nomine de quibusdam rebus proprietatis nostre honorare atque in ejus juris potestatem liberalitatis nostre gratiam conferre Idcirco noverit experientia atque industria omnium fidelium nostrorum tam presentium quam et futurorum quia concedimus eidem fideli nostro Heccardo nomine ad proprium quasdam res juris nostri que sunt site in pago Augustidunense in agro Patriciacense id est ipsa villa Patriciacus cum casa indominicata vel capella in honore sancti Petri constructa cum appendiciis eorum necnon et in ipso pago in vicaria Garbaldo villa que dicitur Sinciniacus vel mancipiis supra degentibus memorato predictoque fideli nostro Heccardo nomine ad proprium per hanc nostre auctoritatis conscriptionem concedimus et de nostro jure in jus et potestatem illius solempni donatione transferimus ita videlicet ut quicquid ab hodierna die et tempore exinde pro sua utilitate atque commoditate jure proprietario facere decreverit liberam et firmissimam in omnibus habeat potestatem faciendi Et ut hec nostre largitionis atque donationis auctoritas perpetuam obtineat firmitatem manu propria subter firmavimus et anuli nostri sigillari jussimus Signum Pipini gloriosissimi regis Albericus clericus ad vicem Isaac recognovit Data III Kal julii indictione XIIII anno Christo propitio XXVI imperante domno Ludovico imperatore XXV regni nostri Actum Vodilogilo in Dei nomine feliciter amen