Charter Document - 05390019
Charter Number: | 05390019 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0835 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini Dei et salvatoris nostri Jhesu Christi Hludowicus divina propitiante clementia imperator augustus Cum petitionibus servorum Dei quas auribus clementie nostre compellente eos qualibet necessitate insinuare studuerint favorem imperialis excellentie ejus amore cujus militie jugiter deservire noscuntur accommodare curamus illius procul dubio misericordiam conciliari credimus cujus honore et amore id efficere procuramus Igitur notum esse volumus omnibus fidelibus sancte Dei ecclesie nostrisque presentibus scilicet et futuris qualiter Boso venerabilis abba ex monasterio sancti Benedicti quod est constructum in pago Aurelianensi una cum congregatione sibi commissa nostre innotuit celsitudini eo quod avus noster bone memorie Pippinus rex de salute anime sue ac fratris sui Carolomanni cogitans et de abolendis amborum peccatis beateque ac perpetue vite premiis consequendis quandam villam juris sui que dicitur Suncampus cum appendiciis et villis et terminis ad se pertinentibus memorato monasterio sancti Benedicti per auctoritatis sue preceptum delegasset eoque tunc divina vocatione rebus humanis exempto quidam vassallus ipsius nomine Gysleharius qui memoratam villam jure beneficiario possederat postquam legitima traditio atque vestitura de eadem villa cum omnibus ad se pertinentibus vel aspicientibus ad partem antedicti monasterii sancti Benedicti facta fuerat quasdam villulas ad memoratam villam aspicientes vel pertinentes quarum vocabula sunt Mairulfivilla Siginivilla Hadrebladivilla Enverivilla Catonisvilla et Frodonisvilla jure beneficiario ad habendum usurpasset et sic procedente tempore de jure sepedicti monasterii elapsas esse sed cum ad hanc causam diligentius investigandam nobisque renuntiandam missos nostros Jonam videlicet venerabilem Aurelianensem episcopum et Hugonem inlustrem comitem destinassemus et tam ex eorum relatione quam et ex memorati avi nostri precepti lectione luce clarius nobis patesceret memoratas villulas de jure sepedicti monasterii injuste abstractas fuisse placuit nobis pro remedio anime nostre eas cum omnibus rebus ad se pertinentibus eidem reddere monasterio sed ut in posterum nostre majestatis redditio stabilis haberetur hanc nostram auctoritatem circa prefatum monasterium sancti Benedicti et rectores atque monachos illic per tempora labentia degentes fieri decrevimus per quam precipimus atque jubemus ut memorate villule cum omni integritate in rectorum ejusdem monasterii potestate et gubernatione consistant neque a quolibet fidelium sancte Dei ecclesie nostrorumque ab ejusdem monasterii ditione et potestate divellantur atque subtrahantur sed usibus illic monachorum Deo militantium absque cujuslibet contrarietate deserviant quatenus fratres in Domini nostri Jhesu Christi militia illic consistentes pro nobis conjuge ac prole nostra et stabilitate totius imperii a Deo nobis commissi libentius ac devotius ejus misericordiam exorare delectet Et ut hec nostre redditionis atque confirmationis auctoritas nostris futurisque temporibus Domino protegente valeat inconvulsa manere de anulo nostro subter eam jussimus sigillari Hirminmarus notarius ad vicem Hugonis recognovi Data VIIII kal septembris anno Christo propitio XXII imperii domni Hludowici piissimi augusti indictione XIII Actum Cusiaco palatio regio in Dei nomine feliciter amen