Charter Document - 05390018
Charter Number: | 05390018 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 0829 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Gregorius episcopus servus servorum Dei omnibus episcopis atque aliis Dei fidelibus per Galliam constitutis Quoniam ex apostolica successione sollicitudinem omnibus ecclesiis debemus impendere sic cupimus generali consulere necessitati ut etiam quorumcunque singulares causas sine fastidio cognoscamus Igitur cum propter multiplices Ecclesie Dei curas Gallicanam adeuntes regionem ad gloriosum devenissemus imperatorem Hludovicum inter alia suggessit auctoritati nostre idem serenissimus Augustus et venerabilis partium vestrarum abba nomine Boso ex cenobio quod nominatur Floriacus in pago Aurelianensi quod idem monasterium quidam religiosus abba Leodebodus nomine monachis extruxerit in honorem Dei et sancte genitricis Marie necnon beati principis apostolorum Petri quodque revelatione divina per monachos ejusdem loci a Capuana provincia corpus illuc sancti Benedicti fuerit allatum ibique reverenter humatum sicut manifestissima constat historia nam propter stabilimentum monastice religionis pie memorie imperator Carolus pater ejus per preceptum sue auctoritatis eidem loco multa contulit et ab aliis collata testamento firmavit Unde postulavit idem domnus amabilis Deo princeps supra memoratus et prefatus abba ad reprimendam quorumdam cupiditatem privilegium nostre auctoritatis eidem monasterio conferri Quapropter constituimus cum consilio omnium qui adsunt episcoporum quatinus possessiones et res ejusdem monasterii mobiles sive immobiles que nunc date sunt vel in futurum a religiosis dabuntur sine ulla inquietudine perpetualiter teneant atque possideant et nullus deinceps episcopus dux comes vicecomes vicarius telonearius actionarius vel magna parvaque persona audeat ipsum monasterium vel res ad ipsum pertinentes inquietare homines sine voluntate abbatis distringere vel quicquid fiscus exigere poterit aliquo modo preripere Addimus etiam ut quia venerabilis pater Benedictus monachorum legislator et dominus dux est religionis monastice sit etiam qui eidem cenobio prefuerit primus inter abbates Gallie nec aliquis de ordine sacerdotali archiepiscopus scilicet episcopus aut clericus um inquietare nec sine voluntate ipsius ad idem monasterium venire aut aliquam ordinationem facere vel missas celebrare presumat ut omni tempore quieti et securi absque omni molestia vel controversia monachi in eodem monasterio Deo deservire possint Abba vero qui ordinandus ibi est cum electione fratrum propter vite meritum et honestatem morum et non propter turpia lucra sed per pecuniam eligatur et absque ulla calumnia a quocunque episcopo prout sibi placuerit benedicatur De sacerdotibus vero aut diaconibus ordinandis id observetur quod in regula precipitur ne saltem aliquis episcopus subjectionem ab eis requirat quos ordinaverit nec unquam officio dignos ordinare differat Denique si contigerit ut abba accusetur de criminalibus causis non unius episcopi judicio determinetur sententia sed provincialis concilii expectetur censura aut si forte maluerit appellare sedem apostolicam res ad romani pontificis differatur audientiam et quotiescunque necessitas urget eum venire Romam modis omnibus liceat solvendi et ligandi potestatem in viros et feminas sui ordinis habeat Si vero abba vel monachus de eodem monasterio ad clericatus ordinem promotus fuerit non illic habeat ulterius potestatem remorandi aut aliquid faciendi Quia vero de eodem monasterio monachi exigente culpa communione priventur ejus dioceseos diversa loca adeunt et communionem sine aliqua reservatione percipiunt presbyteris districtius interdicere necesse est ut facere de cetero non presumant quia et regularis ordo dissolvitur et perditionis ex hoc materia ministratur Quod si peccatis habitatorum terre exigentibus excommunicationis anathema ad eos pervenerit id privilegium eidem monasterio indulsimus ut fratres ejusdem congregationis peragant divinum officium in omnibus absoluti Visum quoque nobis est ut hanc licentiam eidem tribuamus quatinus fratres qui in quibusdam cenobiis gemunt quod vivere regulariter nequeant si voluerint studio meliorande vite ad ipsum ducem monachorum confugere permittatur eis tamdiu in ipso cenobio degere si contenti fuerint uti monastica consuetudine quousque in suis monasteriis videatur ordo redire Permittimus etiam ut si alicujus de ipsis fratribus onerosa conversatio fuerit ipse potius cum suo detrimento discedat quam alios inquinet Hec igitur omnia que hujus precepti decretique nostri pagina continet tam eidem abbati quam cunctis qui in eo quo est ordine locoque successerint vel quorum interesse potuerit in perpetuum servanda decernimus Si quis vero regum sacerdotum judicum atque secularium personarum hanc constitutionis nostre paginam agnoscens contra eam venire temptaverit potestatis honorisque sui dignitate careat reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et nisi vel illa que ab illo sunt male ablata restituerit vel digna penitentia illicita acta defleverit a sacratissimo corpore et sanguine Domini Dei redemptoris nostri Jesu Christi alienus sub anathematis interdictione fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis recipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant Scriptum per manus Theodori notarii et scriniarii sancte romane ecclesie in mense aprili et indictione VII