Charter Document - 05390017

Charter Document - 05390017


Charter Number: 05390017
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Restitution
Date: 0820 - 0821
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Notitia qualiter vel quibus presentibus ibique veniens Fredelus in Luptiaco villa in mallo publico ante illuster viro Theoderico comiti vel quampluris scabineis qui cum eo ibidem aderant mallavit aliqua femina nomine Adalbertane requirebat ei quod ancilla erat domno Ludovico rege de villa Patriciaco de beneficio ipsius Fredeloni de parte genitori suo Adelberto et de parte genitrice sua Onbertane illo servitio quod jam dicti genitori sui Hildebranni per beneficium domno nostro rege Karolo quod ad jam dicta villa fecerant et domnus gloriosus rex Karolus per legitimam hereditatem domno Ludovico de ipsa Adelbertane ad jam dicta villa legibus vestito dimisit Et ipse Fredelus tales testes de presente presentavit quia ipsa vestidura viderunt De jam dictos homines tunc ei judicatum fuit quod suos testes de presente habuisset quibus adprobare potuissent Quod ita et fecit his hominibus Baldoeno Teotardo Autardo Guntardo Regembardo Eugento Adaldrico Maurino Isti unanimiter testimoniaverunt quod Adelbertus et Onberta servus et ancilla fuerunt domno Karolo de jam dicta villa et ipsa filia sua Adelbertane in vestidura domno Ludovico dimisit per legitima hereditate et plus est drictus ad ancilla essere de beneficio Hildebranno de Patriciaco villa quam ingenua Tunc super illas sanctas reliquias perfecerunt quod vere testes exinde erant et ipsa ancilla jam dicto Fredelono reddita fuit Tunc judicatum illi fuit quod tale notitia accepis[set] per quem legibus eam habere potuisset quod ita et fecit his presentibus Signum Maurino Signum Ermenteo Leutbertus subscripsit Godo subscripsit Bodelenus subscripsit Sererius recognovit et subscripsit Facta notitia in anno VII regnante domno nostro Ludovico imperatore