Charter Document - 05390016
Charter Number: | 05390016 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0819 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notitia sacramentale qualiter veniens Fredelus die jovis Augustiduno civitate in ecclesia sancti Johannis ubi alia sacramenta procurrunt ante Blitgario misso vir illuster Theoderico comite vel quem pluris dum ipse comes in ipsa civitate residebat novem testes ad jurandum dedit his nominibus Guntardo Baldeono Guitaldo Autarno Teutardo Frotberto Bernario Landranno Eugento Unde Fredelus Adelardo in Craunaco in alio mallo mallavit quod servus domno Ludovico rege de Patriciaco villa de beneficio Hildebranno de parte genitori suo Adelberto essere debuisset et domnus Pipinus rex fuit vestitus ad servo de ipso Adelberto et domno Karolo de ipso vestito dimisit et domnus Karolus de jam dicto Adelardo domno Ludovico hereditavit ad servo et per lege et dricto plus debet esse servus domno Ludovico quam ingenuus et sicut in istum judicium insertum est Nos veri testes sumus et verum testimonium exinde portamus sic nos Deus adjutor sit et iste sanctus Ii sunt qui adpresens fuerunt Ado subscripsit Ildinus subscripsit Signum Leutbaldo Signum Bernardo Signum Ilpirico SS Ermenricus scripsit et subscripsit Dato sacramento die supradicto in mense octobri anno VI regnante domno Ludovico imperatore