Charter Document - 05390014
Charter Number: | 05390014 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0818 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Dei et salvatoris nostri Jhesu Christi Hludovvicus divina ordinante providentia imperator augustus Cum petitionibus servorum Dei justis et rationabilibus divini cultus amore favemus superna nos gratia muniri non ambigimus Notum sit igitur omnibus fidelibus sancte Dei ecclesie et nostris tam presentibus quam et futuris quod detulit nobis venerabilis vir Adalgaudus abbas ex monasterio sancti Benedicti Floriacensis quod est constructum in pago Aurelianensi super fluvium Ligeris ubi ipse sanctus Benedictus corpore requiescit auctoritates immunitatum avi videlicet nostri Pipini quondam regis seu domni et genitoris nostri Karoli piissimi augusti in quibus erat insertum quod sive ipsi sive antecessores eorum reges videlicet Francorum prefatum monasterium cum rebus et hominibus ad se pertinentibus vel aspicientibus sub tuitione et defensione sua habuissent eorum immunitatibus auctoritatum a judiciarie potestatis inquietudine semper defensum et munitum fuisset Ob rei tamen firmitatem postulavit nobis prefatus abbas ut in amore Dei et reverentia sancti Petri et sancti Benedicti paternum ac predecessorum nostrorum morem sequentes immunitatis nostre preceptum circa ipsum sanctum locum fieri censeremus Cujus petitioni assensum prebuimus et hoc nostre auctoritatis preceptum circa ipsum sanctum locum fieri decrevimus per quod precipimus atque jubemus ut nullus judex publicus vel quislibet ex judiciaria potestate in ecclesiis aut loca vel agros seu reliquas possessiones quas moderno tempore in quibuslibet pagis aut territoriis infra ditionem imperii nostri juste et legaliter possidet vel quod deinceps in jure ipsius sancti loci voluerit divina pietas augeri ad causas audiendas vel freda exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut fide jussores tollendos aut homines ipsius nonasterii super terram ipsius commanentes distringendos nec ullas redibitiones aut inlicitas occasiones requirendas nostris et futuris temporibus ingredi audeat vel ea que superius memorata sunt penitus exigere presumat sed liceat memorato abbati suisque successoribus res predicti monasterii sub immunitatis nostre defensione quieto ordine possidere Et quandoquidem divina vocatione supradictus abba vel successores ejus de hac luce migraverint quamdiu ipsi monachi inter se tales inveniri potuerint qui ipsam congregationem secundum regulam sancti Benedicti regere valeant per hanc nostram auctoritatem et consensum licentiam habeant eligendi abbates quatenus ipsos monachos qui ibidem Deo famulari videntur pro nobis et conjuge proleque nostra atque stabilate totius imperii nostri a Deo nobis concessi atque conservandi jugiter Domini misericordiam exorare delectet Et quicquid de rebus prefati monasterii fiscus exigere poterat prefato monasterio ejusque congregationi ibidem Deo famulanti concessimus ut eis ad servitium peragendum augmentum vel suplementum fiat Et hec auctoritas ut nostris futurisque temporibus Domino protegente valeat inconvulsa manere eam manu propria subter firmavimus et anuli nostri impressione subter sigillari jussimus Signum Hludovvici serenissimi imperatoris Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovit Data VI kal augustas anno Christo propitio V imperii domni Hludovvici serenissimi augusti indictione XI Actum Aurelianis civitate in Dei nomine feliciter amen