Charter Document - 05390013

Charter Document - 05390013


Charter Number: 05390013
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Judgement
Date: 0818
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Notitia qualiter vel quibus presentibus qui subter firmaverunt veniens Fulchardus advocatus illustri viro Nivelongo comiti in Augustiduno civitate in causa ipsius illustri viro Nivelongo ante illustrem virum Theoderico comiti vel reliquis quam pluris personis qui ibidem aderant homine aliquo nomine Amelium interpellabat et requirebat ei quod illas res que sunt in pago Augustidunense in villa Balgiaco quem Karolus Hildebranno beneficiaverat de villa Patriciaco ipsius Amelius posse ordinate retinebat ipsas res Sic interrogatum fuit ipsius Amelio de ipsa causa si sic erat aut non Tunc ipse Amelius de ipsa causa minime exinde denegare non potuit Sic ei fuit judicatum quod ipsius Amelius ipsas res secundum legem per suum wadium ipsius Nivelongo revestire deberet quod ita et fecit et oportunitas fuit ipsius Nivelongo vel suum advocatum Fulchardum ut tale notitia bonorum hominum manibus eorum roborata accipere deberent Quod ita fecerunt his presentibus qui subter firmaverunt Actum fuit quod eis fuit judicatum facta notitia in mense aprili in anno IIII regnante domno nostro Pipino rege Signum Dalfino SS Ermenbertus subscripsit SS Waldo subscripsit SS Probolus subscripsit Alericus subscripsit Signum Lumaro Signum Odolberto Godolricus subscripsit Godelarius subscripsit [] rogitus scripsit et subscripsit