Charter Document - 05390009
Charter Number: | 05390009 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Recognition |
Date: | 0796 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notitia quibus presentibus Ansberto et Hildebrando missis dominicis seu ceteris personis qui ibidem aderant ibique adveniens Moyses advocatus Hildebranno comiti die martis Botedono villa mallavit hominem aliquo nomine Dodono quod servus erat domno Karolo de suum beneficium de villa que dicitur Jovo que est in pago qui dicitur Augustidunense super fluvium Vulraca Tunc interrogatum fuit jam dicto Dodono quid dicere vellebat sed ille jam dictus Dodo minime denegavit et ad pedes ipsius Moyse jactavit atque recredidit quod servus erat domno Karolo rege de jam dicta villa Jovo deinde suum wadium dedit que negligens de ipso servitio fuit qualiter sua lex est His presentibus Signum Rotrico Signum Alberico Signum Richardo Signum Ermenteo Signum Erluino Fredelus adpresens fuit et subscripsit Ansbertus subscripsit Datum in mense febroario anno XXVIII regnante domno Karolo nostro rege Magezenelinus ad presens notitia scripsit et subscripsit