Charter Document - 05380041
| Charter Number: | 05380041 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Staffordshire Chartulary. Series III of Ancient Deeds. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1184 - 1203 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant tam posteri quam moderni quod ego Aliz Domino de Optun filia Roberti filii Gileberti de Tene dedi et concessi Radulfo Bret et Cecilie uxori sue et heredibus suis terram quam Wilelmus filius Gilberti dedit Willelmo Dot in feodum et hereditatem pro dominatione suam et servitio suo tenendam de me et heredibus meis libere et quiete in campo in nemore in aquis in avereis annuatim reddendo unam libram piperis pro omni servitio in die Nativitatis Christi quod autem filius meus Robertus debet et heres meus predicto Radulfo concessit et ut ista donacio rata et inconcussa maneat munimine sigilli mei et carta mea confirmavi His testibus Brianus capellanus Willelmus Crispinus Ricardus de fonte hii sunt ejus curie alii Paganus de Wastneis Robertus filius Pagani Robertus filius ejus Noel frater ejus Adam de Coutun Ricardus de Astun Robertus filius Alani Rogerus de Muhclealis et satis aliis
