Charter Document - 05380040

Charter Document - 05380040


Charter Number: 05380040
Cartulary Title: The Staffordshire Chartulary. Series III of Ancient Deeds.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Charter
Date: 1177
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus Dei gratia dictus Abbas Burtonie assensu totius capituli ejus loci recepi homagia Roberti filii Uvietti et Henrici ejus filii de manerio de Leia cum omnibus appendiciis suis preter Feldam in feufirmam pro iiii libris unoquoque anno illis et heredibus suis de nobis tenendum videlicet ad duos terminos solvendos ad festum Sancti Johannis Babtiste xl solidos et ad festum Sancti Martini xl solidos et de relevio ipsorum cepi x marcas Ipsi autem debent servire nobis et monacis sicut dominis suis competenti servitio Ita tamen quod sint quieti a quaad riganda materie ecclesie et propter quandam controversiam que fuit inter nos de advocacione ecclesie prenominati manerii unde concordati sumus concedimus eis et heredibus illorum donationem prefate ecclesie post remocionem Nicolai domini Regis capellani quem in personam sepe dicte ecclesie recepimus Si Deus eum ad altiorem gradum appellaverit vel ipse vitam suam mutaverit [vel Deus commendatum suum de ipso fecerit] post decessum autem ipsius Nicolai Robertus vel Henricus vel aliquis heres illorum donet ecclesiam predictam in elemosinam Roberto clerico eumque presentabit in personam ecclesie de Burtona idemque jurabit ibi fidelitatem ecclesie Burtonie sibi integre servandam et quod ecclesie prenominate de Burtona unoquoque anno v marcas argenti sub nomine pensionis dabit et quod per eum vel ejus adquisitione pensio ista non minor abitur Hanc quoque pensionem reddet ad terminos prescriptos de firme de Leia termino incipiente propinquiori post decessum predicti Nicolai post obitum autem Roberti clerici vel mutacio nem ejus vite qui heres supradictorum extiterit predictam ecclesiam de Leia dabit et personam quam imposuerit ecclesie Burtonie presentabit Idemque jurabit ibi fidelitatem et quod pensionem prenominatam videlicet v marcarum annuatim persolvet et quod non queret artem neque ingenium unde pensio ista minoretur set integre solvetur et sic de omnibus personis in posterum sequentibus Hanc autem conventionem tenendam atque servandam Robertus filius Uviet et Henricus et Galfridus et Robertus ejus filii tactis sacrosanctis Evangeliis super altare Sancte Marie et Sancte Moduene prestiterunt sacramentum se his omnibus ecclesiam fidem servaturos et quod artem nec ingenium perquirent unde predictus ecclesia de pensione sepe dicta minoretur et quod heredibus eorum hanc conventionem tenere facient Hujus conventionis sunt testes Nicolaus capellanus domini Regis Willelmus decanus de Tatenhull Robertus de Stapenhull Robertus de London Richerus filius Radulfi Henricus dc Greseleia Galfridus dc Tatenhulle Reginaldus de Sancto Albano Ricardus de Leia Radulfus de Mungumeri Willelmus de Mungumeri Orm Hervicus Fulcherus Johannes de Boschervile Galfridus Salvage Robertus de Boschervile Nigellus filius Nicolai Daniel venator et multi alii

Source (click image below to view full size)