Charter Document - 05380035
| Charter Number: | 05380035 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Staffordshire Chartulary. Series III of Ancient Deeds. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1194 - 1197 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia inter Ranulfum filium Johannis de Pertun et inter Abbatem et monachos de Cumba in comitatu de Stafford coram domino Hugone de Chaucumb ejusdem comitatus vicecomite scilicet quod ego Rannulfus predictis monachis exitum aque sicut antiquitus fuit tempore Regis Henrici antequam inter me et eosdem monachos de cursu ipsius aque orta fuit contentio perpetue pace libere et quiete concessi ad molendinum suum pro salute anime mee et patris mei Johannis et matris mee A et fratrum meorum Et sciendum est quod prefati monachi habebunt cursum aque predicte in pace de me et de heredibus meis et ad emendationem Stangni sui de terra mea habebunt a molendino meo usque ad molendinum suum absque detrimento prati mei Hanc autem predictam concordiam ego Rannulfus filius Johannis de Pertona fideliter tenendam hoc presenti cirographo confirmavi Et quia sigillum non habeo petitione mea hoc scriptum sigillo domini Hugonis Vicecomitis feci corroborari Hiis testibus []
