Charter Document - 05380034
Charter Number: | 05380034 |
---|---|
Cartulary Title: | The Staffordshire Chartulary. Series III of Ancient Deeds. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1190 - 1199 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint tam presentes quam futuri quod ego Willelmus Buffere filius Willelmi Buffere concensu et assensu Willelmi filii Warini de Penne homini mei dedi et concessi et pro hac carta mea confirmavi Deo et Beatae Mariae et monachis de Cumba in puram et perpetuam elemosinam quandam portionem terrae meae que vicinior est terrae villae de Trescote quam pater meus Willelmus Buffere secundus illis dedit et confirmavit illam videlicet totam terram quae continetur inter fossatum quod vadit de sub Rugelawe et usque Mordene extenditur et totum Mordene ad Vivarium faciendum usque ad viam publicam quae tendit ad Bruges cum montem qui adjacet juxta predictam viam Preterea i libram cumini quam predicti monachi mihi de terra quam tenent de Thoma de Suham annuatim persolvebant omnino illis remisi quietam Hanc autem donationem et confirmationem terrarum supradictarum [] dicti monachi tenebunt de me et de heredibus meis libere et quiete absque omni servitio et ego et heredes mei omnia eisdem monachis contra omnes calumpnias et calumpniatores warantizamus Hiis testibus